{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 637","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 637","ref":"637","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/637","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/637","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/637.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Gregorlus Protasio ° episcopo de Aqnis b Galliæ. Quantus in vobis heati Petri apostolorum principis amor excellat, non solum officii vestri præragatva, sed etiam devotio, quam c:rca utilitates Ecclesix ipsius geritis, patefecit. Quae quia Augustino servo Dei praesentium latore cognovimus refcrenle, de affectu et veritatis studio quod in vobis est valde gaudemus, et gratias agimus, quia etsi corpore absentes, mente tamen et animo nobi cum vos esse monstratis; quippe erga quos charitatem fraternam, ut convenit exhibetis. Ut igitur bona quæ de vobis prædicavit opinio, rerum possit veritas confirmare, Virgilio fratri et coepiscopo nostro dicite ut pensiones quas prædecessor ejus per annos plurimos de pall imoniolo nostro percepit, ct apud se retinuit, ad nos, qu'a pauperum res sunt, studeat destinare. Qni si (urte at quo se IIlodo, quod non credimus, exrufare voluerit, vos qui veritatem ipsam subtilius nostis, revera qui in Ecclesia ipsa tunc temporis curam vicedomini gerebatis, qualiter se habeat causa disserite, et ne res sancti Petri et pauperum ejus apud se retinere debeat imminere. Sed etsi tortasse hominibus nostris necessarium fuerit, oestrum in causa testimonium non negate; ut tam pro veritate quam pro voluntatis vestræ devotione beatus Petrus apostolus, cujus amore haec facitis, sua vobis et iiic et in futura vita iutercessione respondeat. Candidum presbyterum communem ftliurn, cui patrimoniolum ipsum commisimus, sanctitati vestræ magnopere commendamus. (V.de sup. ep. 33.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 54-2","label":"Book 6, Letter 54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/54-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/54-2"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 56.1-2","label":"Book 6, Letter 56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/56.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/56.1-2"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}