{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 7.4","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 7.4","ref":"7.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7.4.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Quia igitur ct ab ante fato Joanne primae Justiniau £ episcopo contra jus canonesque depositus, honoris sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari Ecclesia, atque in propriæ dignitatis ordinem decrevimus revocari. Et cum oportuisset te ex oo Dominici corporis communione privari, quod, admonitione sanctae memoriae decessoris mei contempta, per quam cum Ecclesiamque ejus de tuæ jurisdictione potestatia exemit, rursus in eis aliquid tibi jurisdictionis servare praesumpseris, tamen nos humanius decernentes, communionisque tibi sacramentum interim conservantes. decernimus ut fratern tas tua ab eo Ecclesiaque ejus omnem ante habitae suae potestatem jurisdictionis abstineat, sed secundum scripta decessoris nostri, si qua causa vel fidei vel criminis, vel pecuniaria adversus praefatum Adrianum consacerdetem nostrum potuerit evenire, vel per eos qui nostri suot vel fuerint in urbe regia responsales si mediocris est quaestio, cognoscatur, vel huc ad apostolicam sedem, si ardua est, deducatur, quatenus nostrae audientiæ sententia decidatur. Quod si contra hæc quae statuimus, quolibet tempore, qualibetQ31 occasione vel surreptione venire tentaveris, sacra scias te communione privatum I nec eam te, excepto ultimo vim tuae tempore, nisi concessa Romani pontificis decernimus jussione percipere. Hæc enim consona sanctis Patribus definitione sancimus, ut qui sacris nescit obedire canonibus, i nec sacris administrare, vel communionem capere, sit dignus altaribus. Res autem sacras sivc alias mobiles immobilesque ejus Ecclesiae, quas hactenus dicitur retinere, quarum notitiam nobis oblatam praesentibus annectimus litteris sine aliqua ei dilatione fraternitas tua restituat. De quibus si qua inter vos quaestio vertitur, volumus ut apud responsalem nostrum in urbe regia ventiletur. (Vide sup. ep. 6. Cr. Joan. Diac. I. iv, c. 26.)","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 7.3","label":"Book 3, Letter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/7.3"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 8-3","label":"Book 3, Letter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/8-3"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}