{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 9.108.2","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.108.2","ref":"9.108.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.108.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.108.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.108.2.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Quia igitur in prædicationis opere, quam diu cogitans anglorum genti per Augustinum tunc monasterii inei præpositum, nunc fratrem et coepiscopum nostrum, impendere studui, ita sollicitum atque devotum adjutoremque in omnibus te, ut oportuit, fuisse cognovimus, ' ut magnum me sibi fraternitas tua bac de re facerct debitorem, tantae rei consideratione commonitus, ne infructuosus erga te viderer existere, frateruitatis tuae petitionem nulla pertuli ratione postponere. Proinde secundum postulationis tuae desiderium pallii te usu, quod intra ecclesiam tuam habere debeas, ad sacra tantum missarum solemnia celebranda, Deo aucture, praevidimus honorandum. Quod tamen ita tibi dandum esse decrevimus, si prius per synodi definitionem emendare promiseris quae corrigenda mandavimus. quia dignum profecto esse credidimus, ut cum mentis gravitate qua Deo te propilio pollere didicimus, habitus quoque exterioris clarior in te cultus accresceret, praesertim cum id te non ad superfluae elalionis pompam, sed pro genio et honore tuae arbitremur Ecclesiæ pe ivisse. Cujus ne indumenti munificentiam nudam videamur quodammodo contulisse, hoc etiam pariter prospeximus concedendum, e ut metropolitæ suo per omnia loco et bonore sarvato, Ecclesia civitatis Augustodunae, cui omnipotens Deus præesse te voluit, post Lugdunensem Ecclesiam esse debeat, et hunc sibi locum et ordinem ex nostrae auctoritatis indulgentia vendicare. Caeteros vero episcopos (Grat. dist. 17, c. 7) secundum ordinationis suæ tempus, sive f ad consedendum in concilio, sive ad subscribendum, vel in qualibet alia re sua auenderc loca decernimus, et suorum sibi prærogativam ordinum vendicare, quia omnino rationis ordo nos admonet (Dist. 160, c. 9) ut cum usu Pallii aliqua simul sicut diximus, largiri privilegia debeamus.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 9.108.1","label":"Book 7, Book 9, Letter 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.108.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.108.1"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 9.108.3","label":"Book 7, Book 9, Letter 108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.108.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.108.3"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}