{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 9.109.2","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.109.2","ref":"9.109.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.109.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.109.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.109.2.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Nec illud quidem quod similiter emendationi tradendum est præterimus, sed omnino execrabile, et esse gravissimum detestamur, quod sacri illic ordi. nes per simoniacam haereFim, quae prima contra Ecclesiam orta et districta maledictione damnata est, conferantur, Hinc ergo agitur III sacerdotii dignitas in despectu et sanctus sit honor in crimine. Perit itaqae reverentia, adimitur disciplina, quia qui culpas debuit emendare committit, et nefaria ambitione honorabilis sacerdotii ducitur in depravalione censura. Nam quis denuo veHeretur quod venditur, aut non vile putet esse quod emitur? Unde valde contristor. et terræ illi condoleo, quia dum sanctum Spiritum, quem per manus impositionem omnipotens Deus bominibus largiri dignalur, divino munere habere despiciunt, sed praemiis assequuntur, sacerdotium illic subsistere diu non arbitror. Nam ubi dona supernae gratiae a venundantur, ad Dei servitium non vita quaeritur, sed magis contra Deum pecuniae venerantur. Quia igitur tantum facinus non solum illis periculum, verum etiam vestro regno satis est noxium, salutantes excellentiam vestram paterno affectu, petimus ut de hujus pravitatis emt ndatione Deum vobis placabilem faciatis. Et ut nulla deinceps valeat occasione committi, synodum fieri jussio vestra constituat, ubi, praesente dilectissimo lilio nostro Cyriaco abbate, sub districta anathematis interpositione debeat imerdici, ne ullus ex laico habitu subito ad epi. scopatus audeat gradum accedere, neque pro ecclesiasticis ordinibus quilibet quidquam dare vel ausus sit accipere, ut Dominus et Redemptor noster sic quæ vestra sunt faciat, sicut excellentiam vestram in iis quæ sua sunt pia esse viderit devolione sollicitam. Curam vero et sollicitudinem ejusdem synodi, quam Qendam decrevimus, fratri coepiscopoque nostro Syagrio, quem vestrum proprium novimus specialiter delegare curavimus; quem petimus ut et supplicantem libenter audire et ope jnvare dignemini, quatenus quod ad mercedem vestram respiciat, remoto Imus mali contagio, in cunctis Iinibus juri vestro subjectis pia et Deo placita procedat ordinatio sacerdotum.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 9.109.1","label":"Book 7, Book 9, Letter 109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.109.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.109.1"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 9.109.3","label":"Book 7, Book 9, Letter 109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.109.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.109.3"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}