{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 9.2-2","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.2-2","ref":"9.2-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.2-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.2-2.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Quod autem exemplar jussionis quæ ad vos pro schismaticorum defeosione transmissa est, mihi ostendi voluistis, pensare sollicite dulcissima mihi vestra excellentia debuit, quia quamvis jussio ipsa subrepta est, non tamen in ea vobis praeceptum est ut venientes ad unitatem Ecclesiae repellatis, sed ut venire nolentes hoc incerto tempore minime compellatis. Unde necesse est ut h.rc ipsa piissimis imperatoribus nostris suggerere festine debeatis, quatenus cognoscant quod eorum temporibus schimatici cum omnipotentis Dei solatio et lab re vestro sua sponte reverti festinant. Quae autem de insulae Caprilanae ordinatione decreverim, per reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum vestra excellentia agnoscet. Illud vero cognoscite quia me non modice contristavit quod major domus vestrae qui petitionem episcopi volentis reverti suscepit, eam se perdidisse professus est, et postmodum ab adversariis Ecclesiæ tenebatur. Quod ego non negligent a, sed venalitate ejus factum arbitror. Unde miror quia in eo culpam hanc minime vestra excellentia vindicavit. Sed tamen quia hoc miratus sUn, memetipsum citius reprehendi. Nam ubi domnus Justinus consilium prabet, qui pacem cum catholica Ecclesia non habet, ibi non possunt e haeretici addici.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 9.1-2","label":"Book 7, Book 9, Gaudet de schismaticis ad Eeclesiam redeuntibus. De hoc monendos imperatores. I…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.1-2"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 9.3","label":"Book 7, Book 9, Gaudet de schismaticis ad Eeclesiam redeuntibus. De hoc monendos imperatores. I…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.3"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}