{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 9.7","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 9.7","ref":"9.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.7.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"Gregorius Januario episcopo Caralitano. Quia ingredientibus monasteri im (Gral. 19, q. 3, c. 7) converendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum ejusdem monasterii juris fiant, aperta leg definitione decretum est. Qn cum pene omnibus notum sit, in magnam nos Gaviniæ abbatissæ monasterii sanctorum Gavini atque Luxorii insinuatio admirationem perduxit, quod Siricam monasterii sui abbatissam, postquam regendi suscepit officium, condito testamento legata quibusdam asseruit reliquisse. Et dum de sanctitatis vc trae sollicitudine quæreremus cur res monasterio competentes ab aliis perculerit detiueri, communis filius Epiphanius archipresbyter vester præsens inventus respondit, memoratam abbatissam usque ad diem obitus indui se monachica veste noluisse, sed in vestibus quibus loci illius utuntur presbyterae permansisse. Ad hæc repticabat prædicta Gavinia hoc pene ex consuetudine licuisse, adeo ut abbatissam quæ:unte suprascriptam Siricam fuerat talibus usam fuisse vestibus allegaret. Cum ergo de qualitate vestiuin hec nos mediocriter Coepissemus ambigere, necessarium visum est, tam cum consiliariis nostris quam cum aliis hujus civitatis doctis viris, qu esset agendum de lege tractare. Qui tractantcs responderunt, postquam solemni more abbatissa ab episcopo ordinata est, et in monasterii regimine per annos plurimos usque ad vitæ suæ transitum præfuit, vestis qualitatem ad culpam forte episcopi respicere, qui eam sic esse permiserit, non tamen potuisse monasterio præjudicium irrognre, sed res ipsius eidem loco ex quo illuc ingressa et abbatissa constituta est manifesto jure competere. Et ideo quia ex dimissis illicite rebns xenodochium possessionem asserit indebite detinere, his vos hortamur affatibns, ut quia et monasterium et xcnudochium ipsum in vestra est civitate positum, omni cura ac studio providere debeatis, quatenus si possessio ipsa ex nullo praecedenti contractu, sed ex memoratæ Siricæ legato descendit, ante dicto monasterio, postposito strepitu vel excusatione, redd itur. Si vero ex alio forte dicitur obvenisse contractu, aut fraternitas vestra, inter partes cognita veritate, quod tegalis suaserit ordo definiat,, aut mutuo sibi consensu arbilros eligant qui earum valeant allegationes ddistinguere. A qu bus quidquid fuerit statutum, ita vestra provisione servetur, ut nullum inter venerabilia loca jurgium remaneat, quae magnopere alterna paeis sunt fovenda concordia. Alia igitur omnia quae ex testamento pra nominatae Siricae detinentur, quippe quod nullum esse legali sanctione permittitur, necesse est ut juri monasterii fraternitatis vestroc sollicitudine sacerdotali per omnia e studio reparentur, quia imperiali constitutione aperte I sancitum est ut ea quæ contra leges fiunt, non solum inutilia, sed etiam pro infectis habenda sint (Grat. 25,q. 2, c. 13).","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 9.6","label":"Book 7, Book 9, Letter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.6"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 9.8","label":"Book 7, Book 9, Letter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/9.8"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}