{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Registri Epistolarum 90.1","citation":"Gregory the Great, Registri Epistolarum 90.1","ref":"90.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/90.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/90.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/90.1.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Registri Epistolarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Gregorius Castorio notario. Vir magnificus, domnus Andreas, crebro mihi imminet de usu pallii secundum antiquam consuetu. dinem in Ravennati Ecclesia restituendo. Et scis quia Joannes episcopus mihi scripserit quod in litaniis solemnibus consuetudo fuit ejusdem Ecclesiæ episcopos uti pallio. Hujus Ecclesiae diaconus Adeodatus, cum me pro eadem causa fortiter rogaret, jurejurando satisfecit quia quater in anno uti in!itaniis pallio ejusdem loci episcopi solebant. Prædictus autem domnus Andreas in epistolis suis dicit qu::a, praeter Quadragesinam, omni tempore navennas episcopus in litaniis pallio utebatur. Et ipsas asserit litanias solemnes, quas non erubescit dicere quotidtanas. Unde omnino miratus sum. Sed tua experientia nullius personant, nullius verba consideret; solum Dei timorem et rectitudinem ame oculos habeat. et seniores personas, et ejusdem Ecclesiæ archidiaconum, quem non suspicor pro al:erius honore perjurare, et alios antiquiores, qui in sacris ordinibus ante Joannis episcopi tempora fuerant, requirat, vel si qui maturiores sunt extra sacros ordines; et veniant ante corpus sancti Apollinaris, et tacto ejus sepulcro jurent quae consuetudo ante Joannis episcopi tempora fuerit, quia, sicut scis, idem vir multum praesumptor exstitit, et multa sibi per superbiam conabatur arrogare. Et quidquid a fidelibus viris et gravibus juratum fuerit, secundum indiculum qui subter annexus cst hoc volumus in eadem Ecclesia conservari. Sed vide ne negligenter agas, ne quis fidem tuam aut devotionent tuam in hac causa corrumpat, zelum enim tuum scio. Age sollicite, ita tamen ut praedicta Ecclesia contra justitiam non gravetur, sed usus qui ante Joannis episcopi tempora exstitit ei conscrvetur. Personas autem non duas, vet tres ad satisfaciendum tii, sed quantas antiquiores et graviores inveneris require, ut neque quod usus fuit antiquior eidem Ecclesiae denegemus, neque quod novo ausu appetitum est concedamus. Sed omnia age blande et dulciter, ut et actio tua districta sit, et lingua mitis. Spatam quæ illic dimissa est, sicut jam pridem scripsimus, tecum revoca, et hoc qnod libi filius noster Вonifacius diaconus, et vir magnificus Maurentius Chartularius scripsit, sollicite attende.","prev":{"citation":"Registri Epistolarum 60.6","label":"Book 6, Letter 60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/60.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/60.6"},"next":{"citation":"Registri Epistolarum 90.2","label":"Book 6, Letter 90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/90.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/90.2"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}