{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 1.25","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.25","ref":"1.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.25.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"In omni creatura duas creaturae rationales sunt conditae, humana et angelica: cecidit angelus; persuasit homini (c). Mater enim omnis creaturae, beaignitas et potentia Dei. Nos ergo et Angeli, ex eo quod rationales conditi sumus, quasi quamdam societatem fraternilatis habemus. Sed quia angeli ab eadem potentia conditi sunt, a qua et DOS, qui tamen cadentes angeli contra nos quotidie bellum gerunt; dicat: Filii matris Ecclesiæ pugnaverunt contra me. Ecee dum pugnant isti spiritus rationales, isti spiritus filii matris dum pugnant contra animam, faciunt eam rebus terrenis incumbere, actionibus saecularibus vacare, res transitorias quaerere. Unde et subjongit: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Vineæ enim sunt actiones terrenae. Ac si dicat: in actibus terrenis custodem me posuerunt, (a) et quae vineam meam, id est animam meam non custodivi, vitam meam, mentem meam custodire neglexi; quia dum exterius in rerum terrenarum actione involuta sum, ab interna custodia elapsa sum. Plerique ex eo se considerant quod juxta ipsos est, non ex eo quod sunt. Juxta ipsos sunt dignitates, juxta ipsos sunt exteriora ministeria; et dum custodiunt quod juxta se habent, seipsos custodire negligunt. Dicat ergo: Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi; id est, dum exteriori custodiae in actibus sæculi deservio, interioris custodiae sollicitudinem amisi. Sed ecce reducta anima ad gratiam Creatoris sui, jam amet, jam requirat ubi Redemptorem suum inveniat. (Vers. 6.) Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascal, ubi cubes in meridie.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 1.24","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.24"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 1.26","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.26"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}