{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 1.4","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 1.4","ref":"1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.4.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"Ubera Dei sunt, sicut prius diximus, humillimae incarnationis ejus condescensio. Sapientia autem saeculi quasi quoddam vinum est: debiliat enim mentern, quia ab intellectu humilitatis alienam reddit. Quasi quodam vino debriantur philosophi, dum per saecularem vulgi amorem transeunt. Quam sapientiam Ecclesia despiciat, humillimam Dominicae incarnationis predicationem appetat (plus ei sapiat quod per infirmitatem carnis ejus nutritur, quam quod mundus hic per elationem falsae prudentiae extollitur), et dicat: Quia meliora sunt ubera tua vino, id est humillima incarnationis tuae praedicatio, velatam mundi sapientiam superat. Unde scriptum est: Quod infirmum est Dei, fortius est quam hominis; et quod stultum est Dei, sapientius est quam hominis (I Cor. I, 25). Sed quia ipsi hujus saeculi sapientes nonnun quam viduntur quibusdam virtutibus studere (videas enim plerosque habere charitatem, servare mansuetudinem, honestatem exteriorem in omnibus exercere; quas virtutes, non ut Deo, sed ut hominibus placeant, exhibent: quae idcirco virtutes, virtutcs non sunt, quia placere Deo non appetunt: olet tamen in humanis naribus, dum humano judicio bonam opinionem reddunt), sed comparentur haec vero odori Redemptoris nostri,comparentur veris virtutibus.et dicatur: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Idest, flagranlia virtutum tuarum, omnem speciem virtutum sapientium mundi superat, quia videlicet fictas imagmes eorum ex veritate transcendit. Quia secundo loco sentiri hoc, quod dictum est, de unaquaque anima diximus; adhuc eumdem sensum, si possumus, adjuvante Domino, subtilius exsequamur.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 1.3","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.3"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 1.5","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.5"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}