{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 10","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/10.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Et sciendum est, quia in hoc libro quatuor personte loquentes inlroducuntur; sponsus videlicet402 et sponsa; adolescentule vero cum sponsa, et greges sodalium cum sponso. Sponsa enim ipsa perfecta Ecclesia est; sponsus, Dominus; adolescentulæ vero cum sponsa, sunt ichoantes animae, et per novum studium pubescentes; sodales vero sponsi, sunt sive angeli, qui saepe hominibus ab ipso venientes apparuerunt, seu certe perfecti quique viri in Ecclesia, qui veritatem hominibus nuntiare noverunt. Sed hi qui singillatim adolescentulae vel sodales sunt, toti simul sponsa sunt, quia toti simul Ecclesia sunt. Quamvis e juxta unumquemque tota haec tria nomina accipi possunt. Nam qui Deum perfecte amat, sponsa est; qui sponsum prædicat, sodalis est qui adbuc novellus viam bonorum sequitur, adolescentula est. (a) Invitamur ergo ut simus sponsa; si hoc necdum praevalemus, simus sodales; si neque hoc adepti sumus, saltem ad hunc thalamum adolescentulae conveniamus. Quia igitur sponsum et sponsam, Dominum et Ecclesiam diximus, velut adolescentulae vel sodales audiamus verba sponsi, audiamus verba sponsæ; et in eorum sermonibus fervorem discamus amoris. Itaque sancta Ecclesia diu praestolans advtentum Domini, diu sitiens fontem vitae, quomodo optet videre praesentiam sponsi sui, quomodo desideret, edicat.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 9","label":"(a) PROŒMIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/9"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 1.1","label":"Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/1.1"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}