{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 2.17","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 2.17","ref":"2.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.17.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Per vulpes hæretici, per vineas singulaeEcclesiae designantur. Sed vulpes vineas demoliuntur; quia per haereticos Ecclesiae a rectae fidei viriditate exsiccantur. Quae bene parvulae dicuntur, quia quamvis contra verilatem intus superbiant, exterius tamen in verbis humilitatem per simulationem sectantur. Quae tunc a sanctis praedicatoribuscapiuntur,quando instante altercaLione, sententiis veritatis convincuntur. Praedicatores quippe sancti aliquando canes per similitudinem dicuntur: quia praedicationibus assiduis, quasi latratibus importunis, adversarios quosque a grege ovium arcere nituntur. Isti canes vulpes Christo capiunt; quia ducem suum dum fideliter diligunt, pro ejus amore laborantes, tergiversantes haereticos ab involutionibus quaestionum, quasi a tenebrosis caveis ad lucem veritatis educunt. Quare vero vulpium demolitio timeatur, manifestatur cum dicitur: Nam vinea nostra floruit. Vinea quippe floruit, quia sancta Ecclesia per baptismum filios ad fidei novam conversalionem perduxit. Quibus timendum est, ne ab haereticis depraventur, quia dum quique credentes in novitatem Christi regenerantur, quo quisque tenerior est, eo citius ad pravitatem seducitur. Floribus omnino timendum est, ne pereant, quia dum adhuc quisque ad perfecuonem per exercilium diuturnum non convaluit, facile si a dente venenoso mordetur, ab hoc quod nactus fuerat, evanescit. Perfecta enim quaeque anima in quo se jam diu exercuit, facile non amittit, quia quo frequentius palato intimo quam dulcis sit Dominus gustavit, eo constantius sponsi rectitudinem tenet, et distorta fastidit. Quae prosequitur convenienter, et dicit: (Vers. 16, 17.) Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies et inclinentur umbræ.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 2.16","label":"Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.16"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 2.18","label":"Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/2.18"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}