{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 3.8","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 3.8","ref":"3.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/3.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/3.8.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Bene autem sicut virgula fumi ascendere dicuntur, quia et odorem bonae famae, et subtilitatem mentis habere dicuntur. Non autem quarumlibet rerum fumus iste esse dicitur, sed ex aromaiibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii existere declaratur. Myrrha quippe mortuorum corpora condiuntur ne putrescant, thura vero accenduntur ut redoleant. Per myrrham ergo carnis mortificatio signatur, per thus vero orationum munditia intelligitur. Sancta igitur anima dum carnem suam a putredine vitiorum mortificat, dum omnes mundi voluptales per continentiam abnegat, quasi myrrram moriluro corpori adhibet, ut post judicium a corruptione aeterna sanum permaneat. Cum vero se ad coelestia majori desiderio accendit. et a cordis cubiculo omnes superfluas cogitationes ferventer abjicit, quasi thuribulum cor suum coram Deo facit. In quo dum per dilectionem virtutes congregat, quasi carbones in thuribulo coaptat, in quo seipsam meus in conspeclu Dei igne charitatis accendat. Dumque ferventes et mundas orationes ad Deum emittit, quasi fumum aromatum ex thuribulo educit, ut coram dilecto suave redoleat, et proximos quosque ad ejus amorem per bona exempla concitare non desinat. Sed notandum quod non ait universi pigmenti, sed universi pulveris pigmentarii. Pigmenta quippe facimus, quando virtutes congregamus in corde. Quando vero ipsas nostras virtutes per singula quaeque opera diligentius retractamus, ne quid in operibus nostris incultum remaneat, ne iuter virtutes vitium lateat, tunc procul dubio ungucnta virtutum quasi in pulverem tundimus, ut eo mundiora sint opera nostra, quo subtilius ea ab omni subreptione vitiorum discernere non cessamus. Hujuscemodi mentes dilecto suo deIectabiles se per ejus gratiam faciunt, et dum ab omni mundano strepitu se dividunt, locum in quo sponsus requiescat, in seipsis componunt. De qua requie subditur: (Vers. 6, 8.)En lectulum Salomonis sexaginta forte. ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi, uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 3.7","label":"Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/3.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/3.7"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 3.9","label":"Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/3.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/3.9"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}