{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 4.15","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 4.15","ref":"4.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.15.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Praedicatores Ecclesiae bene labia sponsae esse dicuntur, quia per eos populis loquitur, et per eos ad fidem parvuli quique erudiuntur, dum per eos occulta divinae Scripturae quasi cordis latentia manifeslantur. In Cavo autem mel latet, et cera videtur. Recte ergo labia sponsae favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur. Quando vero electus quisque praedicat, quando caelestia gaudia nescientibus revelat, tunc favus distillat, quia quanta dulcedo sapientiae in corde lateat, per oris fragilitatem audientibus manifestat. Unde scriptum est: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (/ Cor. IV, 7). Ideo subditur: Mel et lac sub lingua tua. Nimirum falsi prædicatores mel in lingua portant, quod sub lingua non habent, quia coelestia gaudia aliquando praedicant tanquam veri sint, cum ipsa terrestria bona totis desideriis appetant. Sancta vero mens mel in lingua praetendit, quia sapientiae dulcedinem loquendo ostendit, quam veraciter praedicans, audientes tanquam mellis dulcedine refici t. Lac gerit, quia congruenti sibi doctrina parvulos quosque in Ecclesia nutrit. Sub lingua autem hæc omnia sibiipsi reservat, quia internam dulcedinem assidue secum portat. Dum enim terrena abjicit, dum viLiosum amaritudinem respuit, in interioribus sensibus sapientiæ dulcedine se pascit, qua robur colligit, ut ad aeterna gradiens, in laborae viaelassescere non possit.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 4.14","label":"Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.14"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 4.16","label":"Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/4.16"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}