{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 5.3","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.3","ref":"5.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.3.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Notandum in primis est, quia qui comedunt, amici; qui vero bibunt et inebriantur, cbarissimi esse perhibentur. In quibus verbis intelligi datur, quia in hoc loco comedere bonum est; sed biberc et inebriari ampliusbonum est. Sunt nimirum quidam in sancta Ecclesia, qui sic praecepta divina audiunt, ut coelestia plus quam terrena amare discant, pro eorum desiderio multa pauperibus tribuant, a pravis operibus se custodiant, nulla alicui violenter rapiant, Ecclesiae praedicationem libenter audiant, in fide se instruant, quam et operibus sanctis exerceant; et tamen uxores habeant, pignora nutriant, res suas diligant, quamvis bis omnibus Christum præponant. Hi profecto comedunt, et amici sunt; quia sanctam Scripturam audientes, talem sibi refectionem assumunt; ut etsi ad summam perfectionis adhuc non assurgunt, tamen secundum modum suum perfecti, in praeceptis divinis sine crimine vivunt. Quod dum beati Joannis parentes, Zacharias videlicet et Elisabeth (Luc. i) conservare studuerunt, per revelationem angelicam in senectute sua filium accipere meruerunt, quo major inter natos mulierum non surrexit, et ipsum Salvatorem mundi digito ostendere et baptizare meruit (Matth. xi). De cujus parentibus diritur: Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnihus mandatis et justificationibus Domni sine querela (Luc. i, 6). Sunt vero alii qui tanta avidilate divinam Scripturam audiunt vel legunt, ut protinus cunctis terrenis operibus abdicatis sola coelestia ambiant, parentes, uxores, domos, filios etiam et omnia transitoria abjiciant; solummodo Christum sequi et amplecti concupiscant. Ejus desiderio se affligunt jejuniis, afficiunt lacrymis, exercent meditationibus divinis, sola quæ sunt aeterna cogitant, contemplationibus vacant, ad hoc laborantes, ut ea quae retro sunt obliviscentes, in anteriora magis ac magis se extendant (Philip. III). Quid profecto isti, quid aliud agunt, nisi bibentes inebriantur: ut dum omnium terrenorum per desiderium obliviscuntur, jure a sponso coelesti non tantum amici, sed et cbarissimi vocari mereantur? De qnibus idem sponsus sequitur et dicit: (Vers. I.) Ego dormio et cor meum vigilat.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 5.1","label":"Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.1"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 5.4","label":"Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.4"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}