{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 5.5","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.5","ref":"5.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.5.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Dum sponsa dormii, dilectus ut aperiatur ei pulsat; quia dum sancta mens sibiipsi per otium intendit, Christus multa peccatorum opera in hoc mundo tolerat; quae nisi spiritales viri ad doctrinam se accingant, nunquam per seipsos carnales vel agnoscunt, vel corrigere curant. Vult ergo sponsus ut aliquando otium dimittatur, et ad aedificationem proximorum spiritales quique sollicitentur; quia dum perfecti viri sibi solis per interiorem quietem intendunt, dolet sponsus quod saeculares ad pejora magis ac magis corruunt, dum eum propter silentium spiritualium semper minus ac minus conoscunt; quod ipse manifestat cum dicit: Quia caput meumplenumestrore,etcincinnimeiguttisnoctium Quid per caput sponsi, nisi Deus, et quid per rorem in hoc loco, ubi lamentando dicitur, nisi frigus men tium accipitur? Scriptum est enim: Caput Christi Deus (1 Cor. XI, 3). Et de frigore cujuslibet carnalis mentis iterum scriptum est: Sicut frigidam facit cisterna aquam, sic frigidam fecit malitiam suam (Jerem. VI, 7). Caput ergo Christi plenum est rore, quia multi in Ecclesia positi et Deum eum credunt, et tamen frigidi persistentes, ad ardorem charitatis non accenduntur. (b) Per cincinnos autem ejusdem, populos intelligimus, quos in fide divinitatis, quasiin capitae Christi pendentes et opprimentes scL mus. Sed cincinni pleni esse dicuntur guttis noctium: quia dum (c) in tempore hujus tenebrosae temporalitatis se suspendunt, magis ac magis stillationibus iniquitatum fluunt. Ad hos ascendendos sponsa excitatur, dum spiritalis quilibet pro aedificatione plurimorum, ab otio ad praelationem Ecclesiae vocatur. Sed quoniam metuit ne si ad praelationem venerit, sollicitudinibus mundi occupari necesse sit; sicque dum per occasionem ædificationis plurimorum, temporalibus se inclinaverit, quietem amittat, (d) etiamque sordibus peccatorum inficiat, ideo clamanti sponso respondet, dicens: (Vers. 3.) Exspoliavi me tunica mea, quomodo iterum induar illa? Lavi pedes meos, quomodo iterum inquinabo illos?","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 5.4","label":"Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.4"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 5.6","label":"Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.6"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}