{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 5.9","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 5.9","ref":"5.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.9.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Quid per manus, nisi operationes: quod per myrrham, nisi morLificatio carnis accipitur? (b) Manus ergo sponsae praedicantis myrrham styllant; quia quicunque aliis prædicant, necesse est si multis proficere velint, ut in omni opere suo carnalem vitam mortificare contendant. Sed ut hoc cum magna discretione fiat, manifestat cum subjungit, dicens: Digiti mei pleni sunt myrrha probatissima. Sicut enim ab una manu plures digiti dividuntur, sic in una sancta conversatione per discretionem diverse virtutes inveniuntur. Alia enim est virtus largitatis, alia virtus parcitatis. Aliud opus humilitatis, aliud liberae increpationis. Aliud vero agimus quando nos sub silentio continemus propter aedificationem propriam; aliud quando proximis loquimur propter utilitatem suam. Sed digiti myrrha probatissima pleni esse perhibentur; quia in omni quod agitur, semper necesse est ut morlificatio carnalitatis teneatur. Quae tunc probatissima essse jure dicitur, quandoin omni suggestione quae ab hoste ingeritur, sine cessatione voluptas carnalis cavetur ne suscipiatur. Quod quando fit, omnis duritia mentis dissolvitur, et ut Sponsus intret adcor, aditus praeparatur. Hinc est quod sequitur: (Vers. 6.) Pessulum ostii mei aperui dilecto meo: at ille declinaverat atque transierat.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 5.8","label":"Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.8"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 5.10","label":"Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/5.10"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}