{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 6.6","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 6.6","ref":"6.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.6.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Quid per reginas, nisi sanctorum animae designantur; quae dum corpora sua prudenter regunt, et aliis praesunt, regnum sibi aeternum acquirunt? Sunt enim nonnulli in sancta Ecclesia qui carnem suam macerant, et propter Deum affligunt, vitia vincunt, daemones velut tyrannos sibi subjiciunt, omnes motus suos ut ordinate currant, sapienter regunt, aliis praedicant hoc quod ipsi faciunt, multos a faucibus dæmonum gladio verbi pugnantes abstrahunt, Quid hujusmodi animae nisi regine existunt, quae dum regem Cbristum sponsum suum valde diligunt, amoris commistione et libidinis execratione, regio. fi- Hos, id est fideles populos gignunt? Quibus omnibus beatus Petrus apostolns dicebat: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (1 Pet. II, 9). Sed reginæ sexaginta esse perhibentur. Denarius quippe numerus per senarium multiplicatus in sexaginta completur. Et quid per denarium, nisi decem praecepta Legis; et quid per senarium, nisi labor hujus vitae signatur? Sex enim diebus quod necessarium est operamur, et iD septimo quiescere per Legem jubemur (Exod. XXIII et XXXI). Bene ergo sexaginta reginae esse dicuntur; quia dum decem praecepta in hoc saeculo operantur, saeculum autem hoc sex diebus operatoriis evolvitur, in eis quasi per senarium numerum, denarius replicatur. Praedicant enim quique decem praecepta Legis, in quorum operatione se exercent in temporalitate hujus corruptionis. Sex igitur decies, vel decem sexies multiplicant; quia universale hoc tempus in explenda decem praecepta Legis spiritaliter esse transigendum, operibus suis manifestant, et verbo praedicant. Quorum laudem in hoc mundo aliquando reprobi aspiciunt; et ut similiter laudentur, vel ut aliquod commodum in hac vita quomodocunque adipiscantur, etiam ipsi per semetipsos praedicatores fiunt. De quibus bene subditur: Et octoginta concubina.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 6.5","label":"Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.5"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 6.7.1-19","label":"6.7.1 to 6.7.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.7.1"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}