{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 6.9.23-45","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 6.9.23-45","ref":"6.9.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.9.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.9.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.9.23.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"quia quod credunt faciunt, et ad bona quae faciunt, etiam alios sermonibus et exemplis trahunt. Quorum virtutibus adversarii ad fidem excitantur, dum in eis et pietatem fidei, et constantiam operis admirantur. Unde et Synagoga ad fidem erigitur, cum in Ecclesia quae sint merita fidei admirans contemplatur, dicens: (Vers. 9.) Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electaut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? i!. Ecclesia sancta quasi aurora consurgens in judicio ultimo progreditur, quia relictis tenebris corruptionis, incorruptionis claritate innovatur. Quae bene ut sol electa dicitur; quia ad eamdem gloriam perducitur ad quam caput ejus Christus, qui sol justitise esse perhibetur. Unde est quod idem sol: Volo Pater, ut ubi ego sum, illic et minister meus sit (Joan. XIX, i6; xvn, 24). Quod tamen et de membris ejusdem Ecclesiae adhuc in hac carne viventibus intelligi potest. Sunt enim nonnulli qui magna inlenlione quae sint tormenta reproborum aspiciunt, et quae sunt facta sua sine palpatione examinare contendunt. Dumque se peccasse cognoscunt, et per hoc ire ad reproborum tormenta pertimescunt, subito tenebras iniquitatis derelinquunt, et luce justitiae accendi concupiscunt. Mox ad sanctam operationem consurgunt; et per bona opera quae faciunt, clarere quibusque proximis incipiunt. Hi procul dubio velut aurora consurgentes progrediuntur; quia subito noctem peccati evacuantes, ad lucem magis ac magis dilatantur. Sic anima quae prius erat in tenebris, nunc splendens apparet; et quae etiam in se ipsa offuscabatur, nunc aliis lumine sanctae operationis resplendet. De qua bene subditur: Pulchra ut luna, electa ut sol. Luna quippe dura noctem illuminat, caligantibus oculis iter, per quod homo gradiatur, demonstrat. Sic nimirum quæque anima, quae tenebras dimittit, et in sanctam operationem se extendit, dum exemplum bene operandi tribuit proximis, quasi lucem tenebrescentibus oculis spargit.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 6.9.1-22","label":"6.9.1 to 6.9.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.9.1"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 6.9.46-58","label":"6.9.46 to 6.9.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.9.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/6.9.46"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}