{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 7.13.1-23","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 7.13.1-23","ref":"7.13.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.13.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.13.1.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Dixit vere, et ascendit: quia sicut ante saecula pro morte nostra mori disposuit, sic in fine mundi propitius et verax adimplevit. In palmam ergo ascendit, et fructus ejus apprehendit: quia in cruce suspensus, fructum invenit, apprehendit, et nobis tribuit. Unde adimpletum est quod sequitur: Et erunt ubera tua sicut botri vineas. Vere per crucem ubera sponsae sicut botri vineae existunt; quia in morte Christi duo praecepta charitatis sensus animae susceperunt, quibus pasta anima debrietur, debriata posteriora obliviscatur, et in anleriora extendatur. His uberibus etiam proximos quosque nutrit, ac roboratos secum ad ea quae concupiscit perducit. Unde scriptum est: Qui audit, dicat: veni. Sequitur. Et odor oris tui sicut malorum (Apoc. XXVIII, ł7). Mala punica, de quibus superius tam saepe dictum est, hic rememorantur, quorum odori odor oris sponsae bene satis assimilatur. Per mala autem punica martyres designari superius diximus (Cap. 4). Per os autem sponsae hic debere intelligi ejus praedicationem putamus. Quae dum virtutes martyrum praedicat, dum ad eorum similitudinem animos audientium instigat, dum in unius prædicatione fidei multas virtutes esse manifestat, quid aliud quam malorum odorem in ore portat? Quia et ruborem corticis in marlyrio ostendit quod praedicat, et in virtutibus multitudinem granorum sub eadem fide quasi sub eodem cortice demonstrat. De quo et subditur; (Vers. 9.) Guttur tuum quasi vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad rum;nandum. ii. In gutture quippe vox est. Per guttur ergo ipsa praedicatio iterum designatur: quæ quasi vinum optimum esse dicitur, quia mentes hominuminebriat, ut preteritorum, sicut dictum est, obliviscantur, et in anteriora currentes non lassentur. De quo sponsa verbum de ore Sponsi suscipiens, adjungit: Dignum dilecto meo ad potandum, labiilqueet dentibus illius ad ruminandum.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 7.12","label":"Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.12"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 7.13.24-32","label":"7.13.24 to 7.13.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.13.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.13.24"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}