{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 7.9","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 7.9","ref":"7.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.9.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"In naso odoris discretio habetur. Per nasum ergo (a) ordo prædicatorum designatur: quia per eos nobis virtutum odores, et vitiorum foetores demonstrantur. Sed nasus sicut turris Libani existit: quia dum semel praedicatores aqua Baptismatis )ayanlur, et quotidianis Jacrymis a peccatis quae contra Deum commiserunt, dealbantur, digni fiunt ut ad altiora magis ac magis per fortitudinem erigantur. Sed turris contra Damascum respicit: quia peccatoribus semper sanctus quilibet praedicator contradicit. Damascus quippe sanguineus interpretatur, et peccatrici genti dicitur: Manus tuas plenæ sunt sanguine(lsai, i, 16). Sed quia de membris dixit, dignum est ut de capite loquatur. Ideo subditur: (Ters. 5.) Caput tuum ut Carmelus, et comæ capitis tui ut purpura Regis juncta canalibus. dO. Caput Ecclesiae Christus: qui beneutCarmelus dicitur; quia ipse per passionem quam sustinuit, ad gloriam Patris est exaltatus. De quo scriptum est: Et eiitin novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium (lsai. II, i). In Carmelo quippe Elias orans pluviam impetravit (lIlReg. 18): et nos in Carmelo orantes pluviam impetramus, quando in Christum credentes Christum desideramus, et a Patre irrigationem gratiae suscipimus, quam rogamus. Moraliter autem caput sponsae mens vocatur: quia sicut a capite membra, sic a mente omnes cogitatus nostri disponuntur. Carmelus autem scientia circumcisionis interpretatur. Caput ergo sponsae ut Carmelus esse perhibetur; quia quaelibet sancta mens novit qualiter digne circumcidatur: novit quia nihil est quidquid in corpore agitur, si mens immunda fuerit; quae templum Christi si efficitur, ab ipso inhabitatur. Quod quia Pharisæi non agebant, ideo dicebat beatus Stephanus eis qui eum occidebant: Dura cervice, et incircumcis cordibus et aunbus, vos semper restitistis Spiritui sancto (Act. VII, 51). Comae autem capitis ejus ut purpura regis juncta canalibus esse memorantur. Purpura quippe per fasciculos in canalibus ligatur, super quos dum aqua projicitur, per canales ad vestem quae supposita est, currit, ut vestis tingatur; et inde nomen accipit, ut tincta colore purpureo purpura vocetur; quae omnia sanctae menti congruunt, si intelligantur. Comæ quippe capitis sunt cogitationes mentis, quae in canalibus ligantur, quia in Scripturis divinis ne inutiliter fluant, stringuntur. Super quas aqua projicitur, quae vestem regiam tingit: (b) quia in cogitationibus sanctae mentis, gratia coelestis suscipitur, et totam animam in coeleste ornamentum componit; ut jam tota anima in vitam aeternam inardescat, et ad aeternum Sponsum etiam per sanguinem martyrii pergere concupiscat. De tota quippe Ecclesia Paulus dicit: Qui exhibuit sibi Ecclesiam, vestem sine macula et ruga (Ephes. v, 27). Et de singulis Ecclesiae fidelibus dicitur: His omnibus velut ornamento vestieris (Isai. XLIX, 18).Sic tinctæ ergo, sic pulchræ, sic purpureæ factae sponsae adgaudens sponsus loquitur, dicens: (Vers. 6.) Quam pulchra es et quam decora, charissima in deliciis.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 7.8","label":"Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.8"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 7.11","label":"Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/7.11"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}