{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 8.15","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 8.15","ref":"8.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.15.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Ipse vero pacificus noster esse dicitur, quia per ipsum Deo omne genus humanum reconciliatur. Huic pacifico vinea fuit, quia in labore praeceptorum carnalium Synagogam plantavit, de qua dicitur; Vinea Domini sabaoth domus Israel est (Isai V, 7). Quae vineain ea quae habet populos exstitit; quia in Lege posita est, quæ multos sub se populos collegit. De quibus populus dicitur; Populi meditatisunt inania (Psal. II, 1). Hancvineam custodibus tradidit, quia Synagogam Moysi et caeteris patribus cugtodiendam subjecit. De qua bene aubpitur: Vir affert profructu ejus mille argenteos. Haec vinea fructum pro tulit, quia ex Synagoga bolrus ille magnus qui de terra promissionis allatus est, Christus videlicet Jesus, per humanitatem processit. De quo fructu Pater ad David ait: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXII, 11). Unde et Apostolus scribit Quorum patres, et ex quibus Christus (Rom. II, 5). Per argenteos vero in hoc loco omnem terrenam substantiam intelligimus, de qua Petrus eleemosynam petenti claudo dicebat: Argentum et aurum non est mihi (Act. III, 6). Pro fructu ergo vineae vir mille argenteos affert; quia quisquis viriliter in fide quam suscepit, se habet, libenti mente et perfecte omnia terrena dimittit, ut Christum veraciter habeat. Millenarius enim perfectus est numerus, ideo per eum perfectio rei cujuslibet demonstratur. Hos ergo argenteos in primitiva Ecclesia illi offerebani, de quibus in Actibus Apostolorum scriptum est: Quotquot autem possessores agrorum aut domorum erant, vendebant, et afferente, ponebant ad pedes apostolorum pretia eorum quæ vendebanl (Act. IV, 34). Isti congregati aliam vineam, videlicet sanctam Ecclesiam, ex seipsis construxerunt, et ut boni agricolae, sanguine suo propagaverunt, et prædicationibus usque ad fines terrae dilataverunt; ut jam mundum pene universum impleat, et fructum gratum locata agricolis, suis temporibus reddat. Unde in Evangelio dicitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis,qui reddant ei (ructum temporibus suis (Matth. xxi, 41). De qua vineajam bonis locata ipse Pacificus dicit: (Vers. 12). Vinea mea coram me est. Coram ipso vinea sua existit, quia perditis malis agricolis, sanctam Ecclesiam bonis doctoribus respectu benigno erudite Cui dicit: (Vers. 12.) Mille tui pacifici, et ducenti iis qui custodiunt fructus ejus.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 8.14","label":"Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.14"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 8.16","label":"Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.16"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}