{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Super Cantica Canticorum Expositio 8.8","citation":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio 8.8","ref":"8.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.8.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Super Cantica Canticorum Expositio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Sed quia in cruce suspensus nequaquam fuisset, nisi ad magnam invidiam cor Synagogae exarsisset, ideo subditur: Dura ut infermus æmulatio..Emulatio quippe et in bonum et in malum accipitur. In bonum enim accipitur, sicut per Apostolum dicitur: Æmulatini (a) charismata meliora (I Cor. XIII, 11). In ma. lumautem assumitur, ubi per Samuelem Sauli dicitur: Auferetur a te regnum, et dabitur cemulotuo(I Reg. xvn). Æmulus quippe ejus David dicitur, cui Saul invidere non ignoratur. Dura est ergo ut infernus æmulatio; quia dum Synagoga Christum ad inferos posse transmittere se putavit, ei usque ad mortem corde immisericordi invidit. Ut infernus aemulatiodura exstitit; quia sicut iufermus sine misericordia quos tenet cruciat, sic Judaica plebs Christum apprehendens sine respectu pietatis ad mortem trahebat. De qua bene subditur: Lampades ejus, lampades igni. atque flammarum. Sicut enim ignis quæ incenditconsumit, sic Judaeos ab omni fidei virtute invidia sua destruxit; de quibus bene alibi dicitur: (t) Et nunc ignis adversarios consumit. Ac. si diceretur: Antequam ad aeternum ignem veniant, in praesenti consumuntur, quia in se ipsis ignem invidiae portant, qui sine portantis combustione non portatur. Hic ignis invidiae flammasprotulit, quando per exempla in quibus accensus est, etiam in Gentilibus usque ad Christianorum martyria per mundum universum excrevit. Sed quia hinc ignis invidiae, hinc ignis charitatis se extulit, ideo subditur:. (Vers. 7.) Aquæ multcenon poterunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam.","prev":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 8.7","label":"Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.7"},"next":{"citation":"Super Cantica Canticorum Expositio 8.9","label":"Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/super-cantica-canticorum-expositio/8.9"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Super Cantica Canticorum Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1304/tmp1304/tmp1304.tmp1304.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}