{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.1.199.149-184","citation":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.1.199.149-184","ref":"1.1.199.149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.1.199.149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.1.199.149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.1.199.149.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Vita [Ex Ejus Scripstis]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Defunctis vero sororibus, oblita Dominici timoris, oblita pudoris et reverentiae, oblita consecrationis, conductorem agrorum suorum postmodum maritum duxit, Ecce omnes tres uno prius ardore conversae sunt, sed non in uno eodemque studio permanserunt: quia juxta Dominicam vocem, multi sunt vocati, pauci vero electi. Gregorius alterius aut amitae aut materterae meminit lib. i, ep. 39, scribens Anthemio subdiacono: Volo autem ut domnae Pateriae thiae meae.... offeras ad calciarium puerorum solides viginti, et tritici modios trecentos. Thia enim vox est a Graeco θεία, quod amitam vel materteram significat, derivata. Lingua etiam Hispanica tia idem sonat. Quonam casu extremam ad inopiam pateria nobilissima femina redacta fuerat, diu non est inquirendum, conflagrante tunc assiduis bellis universa Italia. Gregorium fratrem habuisse, nullus qui ejus epistolas attente legerit in dubium revocabit; saepe enim in illis fratris sui mentionem habet. Libro i, ep. 41, Petro subdiacono scribit: Agimus autem gratias sollicitudini tuae, quia de causa fratris mei praecepi tibi, ut argentum illius transmisisse debuisses. Lib. ix, ep. 98: Sed si tantum est, gloriosum fratrem nostrum, vel de episcopis unum.... subscribere faciemus. Eodem libro, ep. 102: Filius noster vir magnificus Occlianus.... puerum unum.... ex jure germani nostri ad eum noscitur perduxisse. Lib. x, ep. 51: Quae a glorioso fratre meo Palatino Patricio, etc. Denique lib. xiv, Ep. 2: De monasterio S. Hermae, quod.... a fratre nostro constructum est. De eodem loqui videtur Greg. Turon. (Lib. x, c. 1), cum ait: Sed Praefectus urbis Romae germanus ejus (Gregorii) anticipavit nuntium. Nam germanus, etiam apud optimae Latinitatis scriptores, fratrem quasi eodem germine natum significat; hincque ab Hispanis Hermano frater dicitur et ab Italis Germano Quo anno in lucem susceptus fuerit Gregorius conjecturis potius assequi quam rationum momentis statuere licet. Ut a notis ad obscuriora eluci…anda perveniamus, constat ex antiquis monumentis ipsum diem extremum clausisse mense Martio an.","prev":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.1.199.127-148","label":"1.1.199.127 to 1.1.199.148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.1.199.127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.1.199.127"},"next":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.1.199.185-215","label":"1.1.199.185 to 1.1.199.215","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.1.199.185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.1.199.185"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}