{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.5.4","citation":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.5.4","ref":"1.5.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.5.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.5.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.5.4.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Vita [Ex Ejus Scripstis]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Quae gesserit apud Tiberium Constantinum Augustum Gregorius, non narrant scriptores; ipse quoque ab omni jactantia prorsus alienus humili obruit silentio. Duo tunc erant quae praecipue Romanam Ecclesiam totamque vexabant Italiam, schisma scililicet ob tria capitula conflatum, et Langobardorum bellum. De schismate sopiendo, revocandisque ad Ecclesiae sinum schismaticis, quam sollicitus fuerit Pelagius, testantur ejus epistolae brevi a nobis commemorandae. Nec minori zelo id prosecutus est noster Gregorius, quod etiam ex ipsius epistolis aliisque monumentis liquet; unde satis intelligilur frequenter sapientissimum legatum apud imperatorem egisse, ut tanto scandalo, tam foedae scissioni, tam gravi vulneri remedium afferret. Magna sane spes affulserat schismatis exstinguenti, eum Tiberius pius imperator, ecclesiasticae 212 pacis amantissimus, ad reipublicae clavum solus Justino mortuo sedere coeperat, maxime vero Langobardos ab ipso tota ex Italia pellendos sibi Romani pollicebantur, post plurimas et praeclaras quas de Persis reportarat victorias. Tunc excusso regiae potestatis jugo Langobardi tringinta sex ducibus obtemperabant, qui sibi partiti erant quas occupaverant civitates. Ab illis autem tyrannis toto decennio spoliatas ecclesias, sacerdotes interfectos, urbes eversas, populosque qui more segetum excreverant, excisos narrat Paulus Diaconus (Lib. ii, Hist. Langob. c. 17.) Hujus interregni et veluti anarchiae tempore, anno circiter 579 aut 580, Casinense monasterium tota Italia celeberrimum, a barbaris direptum et dirutum est.","prev":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.5.3","label":"Book 1, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.5.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.5.3"},"next":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 1.5.5","label":"Book 1, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.5.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/1.5.5"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}