{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.11.3","citation":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.11.3","ref":"4.11.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.11.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.11.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.11.3.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Vita [Ex Ejus Scripstis]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Quae postea subsecuta sunt docet S. Gregorius in epistola ad Sabinianum sedis apostolicae apocrisiarium seu legatum apud Mauricium imperatorem (Lib. iv, ep. 47). Nimirum saeculari et aulica auctoritate fretus Maximus, eo venit audaciae ut papae litteras excommunicationem, ni subderetur et resipisceret, intentantes, publice scindi fecerit, ipsumque apud Augustum accusarit, quod b Malchum episcopum aliquantae pecuniae sibi debitorem in custodia occidisset. Calumniam hanc ita diluit vir sanctissimus: De qua re, inquit Sabiniano, unum est quod breviter suggeras serenissimis dominis nostris, quia si ego servus eorum in morte Langobardorum me miscere voluissem, hodie Langobardorum gens, nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione esset divisa. Sed quia Deum timeo, in mortem cujuslibet hominis me miscere formido, Malchus autem epis opus neque in custodia fuit, neque in aliqua afflictione, sed die qua causam dixit, et addictus est, nesciente me, a Bonifacio notario in domum ejus ductus est, cui et prandium factum est, ibique prandit, et honoratus est ab eo, et nocte subito mortuus est. Itaque statim evanuit falsa haec Maximi criminatio.","prev":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.11.2","label":"Book 2, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.11.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.11.2"},"next":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.11.4","label":"Book 2, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.11.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.11.4"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}