{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.4.8","citation":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.4.8","ref":"4.4.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.4.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.4.8.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Vita [Ex Ejus Scripstis]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Ut episcopi viduas honorent jubet Apostolus (Tim. v, 3), quod etiam de suppeditando victu eaeterisque vitae necessariis est intelligendum. Idcirco Gregorius non solum eas episcopis commendavit, sed tueri quoque ac in egestate sublevare semper ipse curavit. Hujus autem paternae erga eas caritatis argumentum est imprimis epistola 39 libri i, qua imperat Anthemio subdracono, ecclesiastici patrimonii curatori in Campania, ut mille modios tritici et octoginta solidos tribus eroget viduis necessitatem patientibus. Annuam fuisse largitionem hanc ex ep. 59 ejusdem libri conjicimus. Exordium prioris epistolae nos docet, nihil sancto et pio pastori cordi magis fuisse quam pauperum curam, praecipuamque actorum et procuratorum ipsius provinciam fuisse indigentibus subsidium ferre, ad quod et coram et scriptis cos hortabatur. At si officio suo negligentius incumberent, et pauperibus praesto non adessent, acrioribus Gregorii increpationibus stimulati suae socordiae statim poenas dabant. Ex tribus viduis modo commemoratis erat Pateria, thia seu amita aut matertera S. Gregorii: quam etsi viduam expresse non dicat, innuit tamen, dum eam aliis viduis annumerat, et de ipsius filiis loquens, de viro tacet. Tanti pontificis exemplo discere possunt episcopi consanguineis et proximis suis (etsi ditari bonis Ecclesiae non debeant) misericordiae tamen viscera non claudere, sed inter alios pauperes illis locum dare. Si qui autem propinquitate sibi conjunctos pauperes a se repellant, videant ne superbo id pudori adscribi possit. Cum beneficii conferre, non faenerare cuperet vir munificentissimus, et beatius esse dare judicare quam accipere, munera renuebat, ut ex ejus epistola ad Felicem M…ss…mensem hoc anno scripta (Lib. i ep. 66) potissimum discimus. Nimirum intelligebat se ideo in summo Ecclesiae fastigio constitutum, ut a se in subditos dona copiose sponteque defluerent; non, inverso ordine, a subditis ad se refluerent.","prev":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.4.7","label":"Book 2, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.4.7"},"next":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.5.1","label":"Book 2, Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.5.1"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}