{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.7.3","citation":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.7.3","ref":"4.7.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.7.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.7.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.7.3.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Vita [Ex Ejus Scripstis]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Natalis aegre tulit papam sibi poenam excommunicationis esse comminatum, et in sui defensionem ad eum scripsit; convivia non dedecere episcopum, quae in sacra Scriptura et apud veteres Christianos commendata leguntur et laudata; sibi tribulationibus presso liberum non esse lectioni sacrae operam dare, at non ideo intermissum praedicationis opus. Quid de vasis sacris distractis, quid de Honorato ab archidiaconatu avulso responderit, sublicetur in epistola quam ad cumdem Gregorius scribendam judicavit, ut hominem exasperatum, de sincera tamen obedientia spondentem, pia humilitate mitigaret, ac in spiritu lenitatis, uti docet Apostolus, instrueret. Admiremur eum ita blandis, efficacibus tamen verbis, oleum simul et vinum Natalis vulneribus infundentem: Ecce, inquit, fraternitas tua aegre tulit se de conviviis esse reprehensam, cum ego, qui etsi hanc non vita, tamen loco transgredior, ab omnibus corripi, ab omnibus emendari paratus sim (Lib. ii, ep. 52). Addit post multa: Quod si quilibet ex quatuor patriarchis fecisset (nimirum sedis apostolicae despexisset judicia), sine gravissimo scandalo tanta contumacia transire nullo modo potuisset. Tamen postquam fraternitas vestra ad suum ordinem rediit, nec ego meae nec decessoris mei injuriae memor sum (Ibid.). Magnam Gregorio laetitiam attulit Natalis poenitentia, de qua bis verbis certiorem fecit hoc ipso anno Joannem Ravennatem: De fratre autem et coepiscopo nostro Natali valde contristabar, quod de illo quasdam superba cognoveram; sed quia mores suos ipse correxit, meam tristitiam simul meipsum vincendo consolatus est (Lib. ii, ep. 52).","prev":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.7.2","label":"Book 2, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.7.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.7.2"},"next":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.7.4","label":"Book 2, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.7.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.7.4"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}