{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.9.3.22-36","citation":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.9.3.22-36","ref":"4.9.3.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.3.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.3.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.3.22.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Vita [Ex Ejus Scripstis]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Il um statim non obtemperas e satis indicat alia epistola ad Narsem patricium: De causa, inquit, presbyterorum, quae cum fratre meo et coepiscopo, viro reverendissimo Joanne patriarcha, agitur, ipsum, puto, adversarium patimur, quem asseris velle canones custodire. Charitati autem tuae breviter fateor quia omni virtute et omni pondere camdem causam, auxitiante omnipotente Deo, exigere paratus sum. In qua si videro sedi apostolicae canones non servari, dabit omnipotens Deus quid contra contemptores ejus faciam (Lib. iv, ep. 32). Athanasium ejusque socios de Manichaeorum haeresi infamatos esse docet epistola 14 libri sexti. 4·. Quid postea factum sit disce ex eadem epistola et ex 66 ejusdem libri, quam integram hic exhibemus, ut quae esset Gregorii prudentia in tractandis hujusmodi negotiis ostendamus: Gregarius Athanasio presbytero de Isauria. Sicut de eis quos ab unitate Ecclesiae haereticae pravitatis error abscidit affligimur et dolemus, ita his quos intra sinum suum catholicae fidei professio continet congaudemus; et ut pastorali sollicitudine iliorum nos oportet impietatibus obviare, sic piis horum professionibus congruit favorem impendere, et sincera esse quae sapiunt declarare. Atque ideo, dum tibi Athanasio presbytero, monasterii sancti Mile, cui est vocabulum Tamnaco, quod in Lycaonia est provincia constitutum, contraria integrae fidei fuisset orta suspicio; ut professionis tuae potuisset integritas apparere, ad apostolicam sedem cui praesidemus elegisti recurrere, asserens etiam te corporaliter verberatum aliqua injuste ac violenter fecisse. Et quanquam ea quae vi impulsionis fiunt canonum minime censura recipiat, et jure habeantur infirma, quia ipse ea dissolvit qui injustum fateri fierique compellit; sed magis illa suscipienda est et amplectenda confessio, quae ex spontanea voluntate monstratur procedere, sicut apud nos fecisse dignosceris. Ne quid tamen nobis ambiguum potuisset existere, sanctissimo Joanni quondam fratri et coepiscopo nostro, Constantinopolitanae civitatis antistiti, de te praevidimus scribendum (Indict.","prev":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.9.3.1-21","label":"4.9.3.1 to 4.9.3.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.3.1"},"next":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 4.9.3.37-52","label":"4.9.3.37 to 4.9.3.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.3.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/4.9.3.37"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}