{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.12","citation":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.12","ref":"5.1.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.12.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Vita [Ex Ejus Scripstis]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Quod spectat ad Anastasium, non probavit vir pius tantam pro oecumenici titulo motam controversiam, ut patet ex alia ad ipsum scripta epistola. Mira autem eluxit Gregorii modestia et humili as in excipienda libera hac amici admonitione, pene dixerim increpatione; his enim verbis charitatem spirantibus orditur epistolam qua Anastasio monenti respondet: Desideratam suavisximae vestrae sanctitatis epistolam communi filio Sabiniano diacono deferente suscepi, in qua non linguae, sed animae verba profluebant. Et non mirum si bene loquitur qui perfecte vivit (Lib. vii, ep. 27). Et quamvis ab insectando oecumenici vocabulo nunquam cessaverit, quod illud profanum, et episcopis omnibus injuriosum putaret; nihilominus a communione patriarchae CP. non recessit: et mortuo Joanne, Cyriaci ejus successoris epistolam synodicam, in qua oecumenicum se patriarcham praefatus fuerat, suscepit, ne unitatem Ecclesiae scinderet. Qua vero de causa patienter ferendum hoc vocabulum senserit Anastasius, haud difficile est subodorari. Nuper enim, e vivis sublato Gregorio Antiocheno patriarcha, ab exsilio revocatus fuerat Anastasius, et pristinae sedi restitutus; qua de re gratulatus ei fuerat noster Gregorius (Lib. v, ep. 39). Cum igitur post longa bella, pace tandem frueretur, atque imperatoris beneficio, annitente quoque forsan Joanne CP. patriarcha, quem Augustus de negotiis ecclesiasticis consulere solebat, suam sedem recuperasset, iterum adire pericula metuens, e re magis esse judicavit benigne oecumenici titulum interpretari, quam pro illo usurpato tumultuari et contendere.","prev":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.10","label":"Book 3, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.10"},"next":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.1.251.1-22","label":"5.1.251.1 to 5.1.251.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.251.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.1.251.1"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}