{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.4.5","citation":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.4.5","ref":"5.4.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.4.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.4.5.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Vita [Ex Ejus Scripstis]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis","urn":null},"verse":false,"words":453,"text":"At cum profecti essent, et aliquantum itineris confecissent, perculsi timore inerti, redire domum, potius quam barbaram, feram, incredulamque gentem, cujus ne linguam quidem nossent, adire decreverunt; quod tamen exequi minime ausi sunt inconsulto sancto pontifice. Ad eum itaque miserunt Augustinum ipsum Gregorio supplicaturum, ut sibi sodalibusque suis revertendi copiam concederet, ne se suamque gentem, imo summum ipsum pontificem Francorum Anglorumque ludibrio exponerent, ob tentatam temere nulloque fructu incertam aleaeque ac laboris plenam peregrinationem. At Gregorius, ut titubantes confirmaret, Augustinum ad socios redire jussit, quibus scripsit in haec verba: Quia melius fuerat bona von incipere, quam ab his quae coepta sunt, cogitatione retrorsum redire, summo studio, dilectissimi filii, oportet ut opus bonum, quod auxiliante Domino coepistis, impleatis. Nec ergo vos labor itineris, nec maledicorum hominum linguae deterreant: sed omni instantia, omnique ferrore quae inchoastis Deo auctore peragite, etc., quae legi possunt tum apud Bedam, tum in Registro Epistolarum (Lib. vi, ep. 51). Ex tempore quo scripta est haec epistola (data legitur decima die Kalend. Augusti) conjici potest quando Augustinus et socii profecti fuerint. Eodem die et anno scriptam epistolam 52 ex Beda praesertim eam referente intelligimus. Eamdem quoque aetatem esse caeterarum Epistolarum, quibus papa praedicatores a se missos commendavit Galliae tum regibus et optimatibus, tum episcopis, facile in animum induxerim. Quippe cum illos nutantes cognovisset, ac viso eminus tantum periculo territos, atque ad longam Inter…ignotas g…ntes peregrinationem minus expeditos, ad procuranda ipsis subsidia, quibus magna laboris pars levaretur animum adjecit. Hoc autem consilio scriptam fuisse epistolam 52 cum duabus immediate subjectis, necnon …7 duasque sequentes libri sexti, satis intelligitur ex argumento singulis praefixo. Quo loco substiterint hi verbi sacri praecones non legimus. Apud Bedam (Lib. i, c. 23) et in Vita S. Augustini tantum habetur eos postquam aliquantum itineris confecissent, seu emenso aliquot dierum itinere, cursum repressisse, et donec rediret Angustinusad S. Gregorium ab ipsis missus moram fecisse. Conjicitur tamen, nec immerito, eos in Provincia, non longe ab insula Lirinensi consedisse. Id sane significant verba haec epistolae 5… libri vi, ad Stephanum abbatem Lirinensem: Laetos nos relatio Augustini serri Dei pratentium portitoris effecit, quod dilectionem tuam, ut oport…t, vigilantem esse narravit. Quomodo enim Augustinus Romam ex suscepto itinere reversus, haec de Lirinensi abbate retulisset, si longe antequam ingre sus esset Provinciam, patriam revisisset? Idem Augustinus adierat quoque Protasium Aquensem episcopum, et Arigium patricium, de quibus multa Gregorio tanquam oculatus testis narravit in Urbem redux (Lib. vi, epp. 55 et 57). Itaque quando legitur apud Bedam aliquantum itineris tantum progressos fuisse Augustinum ejusque sodales, id intelligendum non simpliciter, sed comparate ad multo longius quod conficiendum supererat. Eadem ratione debet explicari scriptor vitae S. Augustini, dum post iter aliquot dierum de reditu cogitasse monachos illos asserit. Nunc ipsos alacriter viam iterum carpentes videamus.","prev":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.4.4","label":"Book 3, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.4.4"},"next":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.4.7","label":"Book 3, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.4.7"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}