{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.7.9","citation":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.7.9","ref":"5.7.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.7.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.7.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.7.9.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Vita [Ex Ejus Scripstis]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Aliter sane sentit Joannes Mareshamus in propylaeo ad Monasticum Anglicanum; qui, licet fateatur maximam apud Anglos olim fuisse regulae S. Benedicti reverentiam, eamdem tamen ab anno tantum 965 in Anglicanis monasteriis receptam esse contendit, ob synodi Cloveshoviae ac venerabilis Bedae hac de regula silentium. Verum negantia haec argumenta jam sufficienter diluimus, prolatis tum ex laudata synodo, tum ex venerabili scriptore non dubiis de Benedictina regula testimoniis. Aliunde vero ab historiae veritate prorsus aberrat Mareshamus, cum ante saeculum x S. Benedicti regulam Anglicanis monasteriis ignotam asserit: quod quam sit temere dictum, vel unus Joannes Diaconus ostendit lib. iv Vitae S. Gregorii cap. 82: Quod vero, inquit, monachi, qui a Gregorio in Saxoniam (transmarinam scilicet seu Anglicam) missi sunt, S. Benedicti regulae fuerint mancipati; inter alia etiam illud ostendit, quod ex ipsius discipulis vix potest in illis partibus monachus inveniri, a quo non observetur tam in proposito quam in habitu regula S. Benedicti. Scribebat Joannes Diaconus nono saeculo, centum pene annis ante concilium Wintoniense habitum an. 965, in quo de S. Benedicti regula in Anglicanis monasteriis admittenda actum censet Mareshamus; et jam eo tempore ita passim S. Benedicti regula in Angliae monasteriis obtinuerat, ut vix in tota reperiretur Anglia vel unus monachus qui S. Benedicti leges non observaret. Neque vero id levius assertum a Joanne Vitae S. Gregorii scriptore suspicabitur, qui adducta supra ex Aldhelmo, Beda, Eddio et Cloveshoviensi concilio testimonia non oscitanter legerit. Praeterea Joannem, ut de S. Gregorii rebus gestis, ac praesertim de Anglicana Ecclesia ab ejus discipulis fundata, gubernata, propagata scriberet, non perfunctoriam Anglicanarum rerum notitiam sibi comparasse constat: unde ignorare non potuit quibus adstringerentur legibus Angliae monasteria. Verum de hoc argumento plusquam satis; maxime cum illud occupaverit doctissimus Mabillonius. Nunc ad S. Gregorium redeamus, de conversis Anglis in Domino exsultantem, ac de absolvendo tanto opere sollicitum.","prev":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.7.8","label":"Book 3, Chapter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.7.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.7.8"},"next":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.8.1","label":"Book 3, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.8.1"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}