{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.9.6.39-59","citation":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.9.6.39-59","ref":"5.9.6.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.6.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.6.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.6.39.md","author":{"name":"Gregory the Great","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great"},"work":{"title":"Vita [Ex Ejus Scripstis]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"99 et 100). Id quoque dicendum de Neapoli, cum legamus papam ad hujus civitatis custodiam tribunum deputasse (Lib. ii, ep. 31), ac militibus qui in hujus urbis praesidio erant imperasse, non alia proculdubio ratione quam, quia ejus dominio foret a subdita, non excusso tamen penitus imperatorum jugo. Jam diu antea summos pontifices ad amplissimam dignitatem evectos fuisse, testis est Ammianus Marcellinus (Lib. xxvii, c. 3); quam etiam suae praeferendam non dubitaret praetextatus Urbis praefectus, etsi saecularis tantum potestatis rationem haberet. Dionysius Corinthiorum episcopus, qui saeculo secundo inclinante floruit, ita scribit ad Romanos, et ad Soterem papam, apud Eusebium (Lib. vi, c. 23): Haec inquit, vobis consuetudo est, jam inde ab ipso religionis exordio, ut fratres omnes vario beneficiorum genere afficiatis et ecclesiis quamplurimis quae in singulis urbibus ccnstitutae sunt necessaria vitae subsidia transmittatis, et hac ratione tum egentium molestiam sublevatis, tum fratribus qui in metallis opus faciunt necessaria suppeditatis... Atque hunc morem beatus episcopus vester Soter non solum servavit, verum etiam adauxit. Alter Dionysius, scilicet Alexandrinus, in epistola Stepbano papae medio circiter saeculo tertio nuncupata, b testatur ipsum omnibus Syriae provinciis cum Arabia necessaria suppeditare solitum (Ibid. lib. vii, c. 5); quae omnia tum summae potestatis, tum optime dispensatae sunt argumenta. Piam hanc in sublevandis egenis decessorum suorum consuetudinem adeo non abrogavit, vel imminuit Gregorius, ut etiam auxerit plurimum. Inter inopes quibus libentissime necessaria ministrabat, numerat tria monialium millia in urbe Roma; neque vero sibi ab ipsis quidquam ob tam amplas eleemosynas deberi putabat; quin potius se Romanosque omnes iisdem debitores esse profitebatur: Harum, inquit, talis vita est, atque in tantum lacrymis, et abstinentia districta, ut credamus quia si ipsae non essent, nullus nostrum jam post tot annos in loco hoc subsistere inter Langobardorum gladios potuisset.","prev":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.9.6.1-38","label":"5.9.6.1 to 5.9.6.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.6.1"},"next":{"citation":"Vita [Ex Ejus Scripstis] 5.9.7","label":"Book 3, Chapter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/vita-ex-ejus-scripstis/5.9.7"},"credit":{"text":"Gregory the Great, Vita [Ex Ejus Scripstis], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1273/tmp1273/tmp1273.tmp1273.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}