{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Regimen sanitatis 6","citation":"Grospré Robert, Regimen sanitatis 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/6.md","author":{"name":"Grospré Robert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grospre-robert"},"work":{"title":"Regimen sanitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Galli gallinacei carnes, siue caponis, inter omnia volantia, generant chylum bonum melioremque sanguinem. Anserinę carnes aegrè digeruntur, exceptis alis, quae succi bonitate reliquis animalibus minimè caedunt. Iuniores bestiae (vt vnico verbo dicam) vaeteribus semper humidiores sunt, ac minus digestioni resistunt, denique per aluum procliuius descen dunt. Omne cerebrum cuiuscunque animalis, ingratum stomacho & detestabile, pituitosum succum generat. Cor & epar crassum generant humorem, ęgrè decoquuntur, & lentè transmittuntur: sed suillum iecur, caeteris bonitate pręstantius est. Ventriculus, locelli, & intestina, concoctioni obluctantur, & malos humores pariunt. Testiculi gallorum gallinaceorum suaues sunt, & inculpatum cor pori alimentum pręstant. Taurorum, hircorum, & arietum testes, vix decoquuntur, & inprobum succum generant. Hollandiae, Zelandieque populus, non ineptè porcorum testiculos inter aepulas numerat, quod non vitupero, nam bene nutriunt, naturę satis conuenientes. ¶ De piscibus. cap. 4. MI. Isces qui in aquis lacualibus nutriuntur, minus sunt laudabiles quàm ij, qui in aquis fluentibus pascuntur, nam lacus sua limositate, pisces quos nutrit, limosi facit saporis. Pisces ex mari ad aquas dul ces egredientes, dulcedine delectantur inpinguanturque, & non econ uerso, quia pisces fluuiales, salsedinem maris, ferre non possunt. Pisces fluuiales, subtiles sunt & molles: pisces qui morantur in aquis multarum agitationum, vehementisque motus, meliores sunt illis, qui habitant in aquis stantibus. Pisces variantur secundum ciborum diffe rentiam, quoniam qui herbis bonis, plantarumque radicibus cibantur, meliores sunt illis, qui sordes comedunt, quę in ciuitatibus & locis situ atis, super aquas proijciuntur ad locum infusionum. Meliores haben tur pisces illi, qui non sunt admodum magni, nec carnem habent duram atque siccam: pisces foeminęi longiores sunt masculis & durioris carnis. Genera d by Go Iuxta terram cito corrumpuntur. Cerasa boni sunt succi & choleram reprimunt, Vuę passae stomachum confortant, stomacho ieiu no sumptae. Caricę flatus, sanguinemque vitiatum pariunt. Pruna Damascena si in prima mensa edantur, ventrem difficilem molliunt. Amigdalae desiccandi extenuandique virtutem habent: sed amarae, vehementius efficatiusque thoracem & viscera desiccant & extenuant. Ficus bene nutriunt, alui pręterea vrineque ciendę & renes purgandi prouinciam pulcherrime subeunt.","prev":{"citation":"Regimen sanitatis 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/5"},"next":{"citation":"Regimen sanitatis 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/grospre-robert/regimen-sanitatis/8"},"credit":{"text":"Grospré Robert, Regimen sanitatis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}