{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Act IV 2938","citation":"Gwinne, Act IV 2938","ref":"2938","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-iv/2938","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gwinne/act-iv/2938","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-iv/2938.md","author":{"name":"Gwinne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne"},"work":{"title":"Act IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-iv","urn":null},"verse":true,"words":329,"text":"TIG. os obstruatur turpe. sed testes probant\nmulti, quod una pernegas.\nPYTH. ergo quid est,\nquod quaeris ultra?\nTIG. conscia ut damnes ream.\nPYTH. damnate tortor, nec domina sceleris rea,\nnec conscia ego sum: testis etiamnum quis est?\nTIG. quae servierunt caeterae.\nPYTH. an servis fides\nin dominam habetur?\nTIG. non habent servae fidem?\nPYTH. habent? in illam quam decet, cur non habent?\nfidemque falsis cur habes, si non habent?\nTIG. quid tu ergo? domina? tibi fides? an non fides?\nPYTH. sum serva, sed cui charior vita fides.\nTIG. quis credat?\nPYTH. illam quisquis intactam sciat.\nTIG. intacta Amazon.\nPYTH. carnifex, rides?\nTIG. tace.\nPYTH. non taceo.\nTIG. linguam evello ni taceas: taces\ndicenda, sed tacenda proloqueris procax.\nPYTH. nempe illa petulans quae Tigellinus velit.\nTIG. quaeque expriment tormenta, fax, ferrum, fames.\nANIC. imo insolenter ista mittatur procax:\ningenii et animi captat hinc laudem sui.\nPYTH. cruenta spolia: laus tibi talis.\nTIG. tace.\nPYTH. torta, quia tacui.\nTIG. non taces? linguam erue.\nIntercedit.\nANIC. imo audienda, ut audiat quae nunc feram.\nsuspicio valeat, quae parum in servo valet.\na me, fatebor egomet, hoc omne est scelus.\nvidi Neroni Octaviam exosam suo:\nodium mariti struit ad uxorem viam.\nvidi marito coniugem infensam suo.\ninfensa quid non in virum coniux struet?\nvidi modestam fronte, miserandam tamen.\nmisera, modesta pellicit amores meos.\nme vidit illa classis eximium ducem:\nsocianda classis spem novis rebus dedit.\nvidit novercam ut abstuli. ablatam sibi\ngavisa: ab illo charior facto fui.\nvidit potentem, vidit et amantem sui:\namans, potensque a faemina quid non ferent?\nvidimus utrique, utrique miscuimus dolos,\nconsilia, vires, corpora: quid ultra potest?\nsed illa, dum res exigat, ut artes tegat,\npartus abegit.\nPYTH.euge, sis mendax memor\npartus abacti; et sterilis exacta? haud pudet?\nTIG. pro sterili habetur, cuius haud partus patet.\nPYTH. at ille, ut illam!\nTIG. quin taces? nondum satis\nprobantur ista? an nescio quid sit satis?\nsatis est, superque: liber, ultro, in se, reus\nfatetur: hanc vos rapite; nos Caesar manet.","prev":{"citation":"Act IV IV.6","label":"Poem IV.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-iv/IV.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gwinne/act-iv/IV.6"},"next":{"citation":"Act IV IV.7","label":"Poem IV.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-iv/IV.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gwinne/act-iv/IV.7"},"credit":{"text":"Gwinne, Act IV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/gwinne4.html","quality":"proofread"}}