{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Act V.1 3416","citation":"Gwinne, Act V.1 3416","ref":"3416","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-v-1/3416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gwinne/act-v-1/3416","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-v-1/3416.md","author":{"name":"Gwinne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne"},"work":{"title":"Act V.1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-v-1","urn":null},"verse":true,"words":339,"text":"PAUL. audi, philosophe, quod qua, vel ex te, audii.\ntimere mortem sit malum, quia non malum:\noptare mortem sit malum, quia non bonum.\nnam timidus itidem vult mori, cum non opus;\nnon vult, cum oportet: facile contemnit miser\nvitam: is validior, esse qui poterit miser.\nvix ulla virtus, respuas vitam; amplior,\npatiare vitae damna, nec iactes iugum.\nnisi imperator melior et maior iubet,\nstatione ne decede; sin melior vocat,\nnec, ut otiosus lucifuga, hybernis sede.\nmalus ille servus, qui malum dominum fugit:\nfugitive serve, an optimum dominum fugis?\nonus est? repone fessus; haud falso abiice.\ncarcer, domusque est? ut migraturus quidem\nhabita; at nec ipsum carcerem effringas; necque,\nut Nero, propinquam cum tua incendas domum.\nnatura quem decernit, expecta exitum.\nsapiente vis indigna: mortem ne attrahe;\nadmitte: vitam ne oderis, si non ames.\nnec res pusilla est anima, nisi et animus tibi\npusillus: homine maius in mundo nihil;\nnil animo in homine: nam quid in mundo deus\nid anima in homine: magna nec res est tuae\ncontemptus animae, nisi viros magnos putes\nquanti sit anima nescios, plebem infimam.\nfera nulla, ut in se saeviat, tam sit fera.\nsibi parricida, (nomen o nimium leve)\nvult forte divus esse, quia non vult homo!\nqui peremit alium, latro; num, qui se, bonus?\nsi te trucidet alius, homicidam execrer:\ntu te trucidas meque; sed amandus mihi?\ndeus esse donat; nec dei donum abnue;\nnec nisi petenti redde depositum deo.\nnec vita, nec mors, tua tibi ferenda est modo:\naliis utramque, et iudici summo approbes.\nsumma manet animas maestitia, quae se necent.\ndenique mulieri terribile quam sit mori,\ne terribilibus ultimum, quamvis seni,\nquamvis coactae, cogita, et cogas mori.\nab utroque potius pelle et interitum, et metum.\nprius Neronem aggredere, quam te Nero:\naggressus ille est; sequere: non audes? metus\nprohibet? quis ille? mortis: en mortis metus\net Senecam adoritur: pellit ad mortem tamen.\nacsi ante nimbum sponte submergat ratim\nrector, procellam quia rati infestam timet.\nSEN. iniicis et animo scrupum, et ardori moram.sed adesse video quos peroptabam viros.\nDimittit uxorem et libertum.","prev":{"citation":"Act V.1 3401","label":"Poem 3401","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-v-1/3401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gwinne/act-v-1/3401"},"next":{"citation":"Act V.1 3465","label":"Poem 3465","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gwinne/act-v-1/3465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gwinne/act-v-1/3465"},"credit":{"text":"Gwinne, Act V.1. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/gwinne5.1.html","quality":"proofread"}}