{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Scripta Quae Exstant 1.23-34","citation":"Hadoinudus Cenomanensis, Scripta Quae Exstant 1.23-34","ref":"1.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant/1.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant/1.23.md","author":{"name":"Hadoinudus Cenomanensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hadoinudus-cenomanensis"},"work":{"title":"Scripta Quae Exstant","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Similiter Tusciaco, qui fuit Dondulfo, et iter quod cum Edeberto commutavimus [Ausciaco qui fuit Dructulfo, et hoc quod de Edeberto commutavimus, volo esse donatum. Similiter Auliaco, et castra similiter, et villam Cometas, quam de illustri matrona Modenana, data nostra pecunia, comparavimus, cum domibus, aedificiis, terris, mancipiis, sylvis ac pascuis, basilicae domnae Mariae de Aureonensi vico conscribimus, cum Appiaco colonia. Simili modo villam de Frigido Fonte cum omni integritate, id aspicientibus et pertinentibus scilicet omnibus [vel aspicientes ad se pertinentes, cum omnibus] aedificiis, mancipiis, accolis, servis et ingenuis, sylvis, terris, vineis, pratis et pascuis, aquis et aquarum decursibus, et a re in hac quaesita sanctae basilicae domnae Mariae volo esse donatam, ut pro nostris interveniat peccatis, et Dominus noster Jesus delictis nostris veniam concedere dignetur [omni re inexquisita, ut a die praesente antefactae sanctae basilicae domnae Mariae pro nostra intervenienda peccata, ut Dominus noster Jesus Christus quantitate nostris delictis concedere dignetur, illuc esse proficiendum]. Similiter et Vernicellae cum omni jure suo et termino vel coloniis [colonica] ad se pertinentibus, ad ipsam sanctam basilicam proficiat in perpetuum. Et si aliquis exinde epistolam quasi a nobis factam protulerit, vacua ac inanis permaneat; et ita nobis convenit ut superius inthimare, ut unicuique facta nostra de propinquis aut haeredibus nostris chartam aliquam, quamvis bonorum hominum manu roboratam, ut cupiditas suadet, protulerit, vacua et inanis permaneat, et illam maledictionem percipiat, ut superius est comprehensum. Villam Fontanas in pago Sylviasinensi filius et parens noster Bodilo, dum superstes fuerit, locellum illum tempore vitae suae teneat ac possideat. In Christi nomine, Hadoindus, etsi peccator, episcopus, hoc testamentum quod ex devotione rogavi [fieri rogavi] relegi et subscripsi. Rosindus [Rensidus] subscripsi. Berteghiselus subscripsi. Marsus subscripsi. Auffrebertus [Austribertus] subscripsi.","prev":{"citation":"Scripta Quae Exstant 1.13-22","label":"1.13 to 1.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant/1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant/1.13"},"next":{"citation":"Scripta Quae Exstant 1.35-37","label":"1.35 to 1.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant/1.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hadoinudus-cenomanensis/scripta-quae-exstant/1.35"},"credit":{"text":"Hadoinudus Cenomanensis, Scripta Quae Exstant, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1383/tmp1383/tmp1383.tmp1383.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}