{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De oculorum fabricatione 21","citation":"Hans Frandsen, De oculorum fabricatione 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/21.md","author":{"name":"Hans Frandsen","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hans-frandsen"},"work":{"title":"De oculorum fabricatione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione","urn":null},"verse":true,"words":265,"text":"Hic notat ignauos stupidos & mente carentes,\nSi simul emineant lumina fusca genis.\nCaeruleus nimia color humiditat: redundat,\nSollicitae signum praebet auaritiae.\nLasciuos Veneris promptus sectatur amores,\nLumina qui tali tincta colore refert.\nHaec sint de uarijs oculorum dicta figuris,\nQuae nunc summatim, partia camoena refert.\nLumina quae pallent uarij sunt atque coloris,\nDesignat uaria suspicione uirum.\nVerùm quae nimio fulgent splendore, Cupido\nHunc tua praedicunt turpia castra sequi.\nAt qui destinctis maculis signantur ocelli,\nMoribus est duris ingenioque uafro.\nSi maculae rubrae circumdant atque pupillam,\nOstendunt multum fellis habere uirum.\nLumina quae maculis destincta rubedine sordent,\nIncantatorem significare puta.\nSi fuerint nigri quoque fului, luminis orbes,\nHis iuncta signis humiditate pari.\nSignant egregium, iustum, uirtuteque clarum,\nAtque notant uarijs pectora plena bonis.\nOrbes si fuerint tenui nigredine sparsi,\nCirculus & turpi non sine sorde uiret.\nIniustum timidum signant, furemque dolosum,\nQui tacito saeuum pectore uulnus habet.\nLumina\nLumima quae cernis, uarij, quoque, sicca, coloris,\nPerpetuo credas significare malum.\nHumida quae cernis iusta formaque figura,\nEt fuerint media si cauitate, bonum.\nExcellunt oculi magna qui mole, bouinum\nIngenium: Tauris aßimilare queas.\nSed\nqui subtili uel parua mole laborant,\nHoc simulator habet Simius ora modo,\nLumina designant rubicundo tincta colore,\nDulcia sectantem dona Lyaea uirum.\nVerùm quae cernis nebulosis sparsa tenebris,\nHuius ceu uicijs pectora plena caue.\nHunc uenerare uirum magnum, iustumque, benignum, Cuius sunt nitidis lumina clara genis. Non oculos stantes uolo, nec qui saepè mouentur,\nTales non fidos furciferosque notant.\nSi quibus humiditas excedit, non sine laude,\nArtes sectantur, docta Minerua, tuas.\nSic cecini quae sint laudes & luminis usus,\nQuis positus, partes, forma, figura, color.\nFINIS.","prev":{"citation":"De oculorum fabricatione 19","label":"DE COLORIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hans-frandsen/de-oculorum-fabricatione/19"},"next":null,"credit":{"text":"Hans Frandsen, De oculorum fabricatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_oculorum_fabricatione","quality":"ocr"}}