{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 113","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 113","ref":"113","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/113","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/113.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"In his annotationibus cum uaria librariorum menda corriguntur, ex Hippocrate, uel ex aliis, tum uerò Hippocrates ipse uicissim ex Erotiano, aut Galeno, uel utroque simul alicubi emendatur. Praeterea insignioribus uocabulis ab Erotiano expositis loci Hippocratis, ex quibus petita fuerunt, necnon Galeni explicationes (quae sparsae sunt per eius commentarios) adiunguntur. In praefationem autem si quid afferre poterimus, nam ea quae ex ingenio posse emendari uidentur, pau ca sunt prae illis quae melioris exemplaris auxilium desiderant) id in calae harum annotationum dabimus. ANte omnia, de ordine quem in expositione Qvocum Hippocratis Erotianus sequutus est, dicendum existimo: vt quid sibi velit ἐνθάδι siue ἐνταῦθα (quod passim apud illum inuenies) quantum satis longa inuestigatione assequi potui, patefaciam, atque ita eodem inuestigandi labore alios leuem. Meminerimus igitur Erotianum in vltima sua praefatione libros Hippocratis in quatuor primarias classes distribuisse, & primam σημεωτικο15, secundam αἰτιολογικοις καὶ φυσικοις, tertiam Siραπεύτικοις, quartam τοῖς εἰς τὸν περὶ τέχης τείνοισι λόγον assignauisse. Cuius distributionis si seruare or dinem voluerit vt certè debuit) ab iis libris quos σημειωτικον vocat non dubium est quin sumendum sibi initium putauerit: ideoque, quum locum προγνωστικῷ primum dedisset inter σημειωτικου, suam verborum Hippocratis expositionem auspicaturus, dixerit, λοιαὶν δὲ ξωμεθα ἀπὸ οὖ προγνώστικου. Quae quum ita sint, nemo, vt opinor, inficias iuerit quin hunc sequutus fuerit in hoc opusculo ordinem, vt primo loco verba προγνυστικοδ, secundo vocabula πριῤῥητικοδ, tertio τοῦ περὶ χυμων explicarit.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/4"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 114","label":"114","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/114"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}