{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 124","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 124","ref":"124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/124.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Quin & recentiores & in hac vo ce omississe comperiuntur: vt Paulus Silentiarius, in hoc versu, Δικλίδας ἀμφετίναξεν ἔμοις Ταλάτεια προσαποις. Vbi notari etiam debet δικείδας absolutè dici, non adiuncto accusatiuo θύρας. ¶ Pag. 23. V. Aoχ. ] Pro δινὸν non dubito quin le gi debeat οἶνον, vt habemus apud Galenum αὐττὴν οἶνον expositum τὸναύτοεττην, item τὸν ἐκ τοῦ ὅνσστωτος ἔτοις. Nec video quid αὐττης, diuidendo primam syllabam, scribere necesse sit. Est praeterea deprauatus hic Polyzeli locus, sed qui corrigi sine meliores codicis auxilio nequeat. Ibidem, V. πέτη) Apud Galenum δαζηδες legitur, non δέηδες, habetque apud eum conuenientem scripturae sedem, sequendo alphabeti ordinem. ponitur enim ante nomen δα κτόλιος. Quod ta men eo magis est mirum quòd in etymo huius vocis cum Erotiano consentiat. Hesychio quoque teste δεταὶ dictae sunt lampades, item pedicae, δράματα item, παρὰ τὸ συνδέν. Ac certè dubitationem de scriptura tollere potest Homerus, apud quem legitur Iliad. A & ρ, Καιόμεναί τε δεταὶ, ταί τε γεῖ ἐσσύμενός πρ. Vbi Eustathius quoque δεταὶ exponit δὲσμοιὸ δάδων, τετέστι λαμπάδων. Qui fit ergo vt apud Hosychium & alia scriptura inueniatur: in eius enim lexico legitur non solùm δαὶς, expositum πευκη, item λαμπαὶ, sed etiam δαιταὶ expositum? αμ πάδες. Certè quid aliud responderi possit non video, nisi hoc vocabulum (vt alia quaedam) esse διττο γραφύμερον. In cuius scripturam accuratius ideo inquisiui, quòd apud Hippocratem quoque per as scriptum reperiatur, contra id quod protulimus etymum. sed qui cum a scribere volet, alio se tuebitur etymo. nam à δαίω se deriuare dicet.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 123","label":"123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/123"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 125","label":"125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/125"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}