{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 167-2","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 167-2","ref":"167-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/167-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/167-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/167-2.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Sunt autem compositionis eorum duo modi generales, unus κατʼ ἀρδροι, per articulum, alter κατὰ συμφισιν] per cohaesionem, uel coalescentiam, quid. connascentiam. Species autem ac differentiae utriusque sunt complures. ἀτρον quidem est structura ossium naturalis, συμους autem unioossium naturalis. Vtriusque autem definitio hanc uocem Naturalis adiunctam habet, quia quae aliquantum uel omnino sunt luxata, adiacent quidem luet, contigua sunt sibi inuicem, sed non secundum naturam: & quae item fracta fuerunt, ac postea per callum obductum coaluerunt, uniuntur quidem, sed non secundum naturam. Hippocrates autem ἀρρον saepius appellat alterius ex cohaerenthus ossibus extremitatem, non tamen hoc uel illud sine discrimine, sed quae orbiculata est, & in cauitatem contigui ossis insinuata. Differentiae autem ὀρθρου articuli sunt duae, διαρθρω ὡς & συναῤ θρωσις perarticulatio & coarticulatio. Differunt autem inter se quantitate motus. nam διαῤθρωσις est ossium compositio quae mutuum motum euidentem habent: at συναῤθρωσις est quidem & ipsa, ossium compositio, eorum tamen quae non itidem euidentem, neque magnum, sed obscurum uel exilem habent motum, quique non facilè deprehendi possit. Tres autem sunt διαρθρωσεως species, quae à recentioribus medicis appellantur, παῤθρωσις, ἀρρωδια γέννλυμος. linuenitur & γγλυμος quae uocabula apud priscos medicos non admodum in usu fuere. sed haec, ὀηρόρωσθαι, καὶ τὸ ὀρθρωδῶς καὶ τὸ γιγλυμοειδῶς ἀλλήλοις συμβάλλειν. Praeter quae etiam τὸ ἀρρῶδες καὶ τὸ γιγνλυμοειδες scripsisse compe riuntur. Nec uerò alienum à ratone fuerit fortassis uocabula nn. iiij. fingere, apertioris doctrinae gratia, ea deriuantes ab illis quae iam in usu posita sunt.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 166-2","label":"EX GALENI LIBELLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/166-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/166-2"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 568","label":"EX GALENI LIBELLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/568","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/568"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}