{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 179","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 179","ref":"179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/179.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"QNVM iam praecedentes meae annotationes excusae essent praeter duas postremas pagellas, mi sit ad me Conradus Gesnerus Cur, ut norunt omnes, doctissimus & laboriosissimus) schedam quandam, in quam emendationes aliquot locorum Erotiani conges serat: ὄρδὴν, inquam, planè αὐτορέδιον, quantum uel ex ipsa elementorum forma conijcere potui. Quod nec ipse dissimulauit, quippe qui scriberet haec inter caetera. Haec autem ad te mitto, ut, si tibi uideatur, postquam examinaris diligenter, (ego enim festino) in fine libri quaedam inter errata annotes. Haec ille. At ego, me meo modulo metiens, tantum mihi arrogare nolui ut meo examini tanti uiri scripta quantumuis αὐτοσχρδια subijcerem, sed ex ipsa scheda bona fide descri pta tibi tradenda censui, te quoque sperans festinationis rationem habiturum, atque haec boni consulturum. Idem uerò facias uelim in ijs quae illis annotatiun culis subiunctae sunt obseruationibus: quas ex Galeni comment libris excerptas, tibi (ne pagellae aliquot uaτη τε καὶ κ carent) ὁλίγας ἐκ πολλῶν ἐπιμότρησα. ¶ P. 28. V. τὰ κτηδόνας. ¶P. 31. V. ὑπὸ κάμμορον, ὡς θηλύφονον. ¶ P. 36. V. γύπτιον] Pro βωλοιδὴς malim μονοιδὴς. nam Galenus σκόροδον ἀπλὴν τὴν κεφαλὴν ἔχον interpretatur. ¶ P. 39. V. ὄροβ. Lege ἀκροχορδόνα. ¶ P. 41. V. δευσι] Nomen προνα, & eius interpretatio διάτοπιν, corrupta videntur. ac legendum fortasse πριν, vel πυρήνα, τὴν τράμιν. τρις M. ij. enim idem significare videtur quod περὶν inferius: nempe τον περίναιον, vt Galenus interpretatur. (alii πρίνεον scribunt) hoc est, locum inter anum & pudenda, seu scrotum, qui aliis nominibus etia τράμις & ὄρρος & ταῦρος appellatur.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 178","label":"178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/178"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 180","label":"180","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/180"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}