{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 214","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 214","ref":"214","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/214","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/214.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Dignoscuntur uerò tales affectiones pulsibus quos arteriae fecerunt: sed etiam quum premuntur delitescit omnis tumor, recurrente in arterias substantia quae eum efficit: quam tenuem simul flauumque sanguinem esse, tenui multoque spiritui commistum, alibi monstrauimus. Planè uerò calidior quoque est sanguis hic eo qui uenarum est. Vulneratumque αὐθυρυς μα eiaculatur sanguinem, ut uix contineri possit. Cedit igitur in oedematis quoque materia prementibus digitis, foueamque pars recipit: uerùm neque pulsus est in hoc affectu, albidiorque est color, aedemaque multo latius maiusque aneurysmate est, nisi grumus quis ingenitus ex aneurysmate syderationem faciat. Sic autem uoco corruptionem solidorum corporum omnem, ut ipsis quoque ossibus insit, nedum carnibus quidem uasisue. Gangraena uerò, mortificatio ipsa quoque est sdidorum corporum, sed nec ossibus inest, magnasque inflammationes sequitur. quae syderationum species quaedam est, propriamque & selectam appellationem supra communem assequuta est. Gal. De tumoribus, cap. II. Sed Paulus AEgneta lib. 6. cap. 37. huius loci principium citans, aliquantum diuersam lectionem habet, hanc uidelicet, γίνεται δὲ καὶ ῥω θείσης, ἐπειδαν εἰς οὐλὴν μὲν ἀρικηται τὸ ἐπικειμενον αὐτῇ δέρ μα, μείνη δὲ τὸ τῆς δέτηρίας μητι συμφυείσης, μήτε συρκὶ φρα χθείσης. Ανεύρυσμα θεὶ φλεβώδοις ἀγγείου αὐθυρυσμος, ἢ πνευμα τκῆς ὕλης παρασπορὰ ὑπὸ τῆς δορκὸς κατὰ διαπηδησιν ἀναδιδομένης. Id est, Aneurysma est uenosi uasis dilatatio, aut materiae spiritalis dispersio sub carne, quae dissiliendo discribuitur. Gal. in Def. med. Τὸ ἀνθύρυσμα εὐαφὴς ἐξιν ὅκος καὶ τὰς δα κτύλοις ὑππείκων, ἐξ αματος τε καὶ πνεύματος ἔχων τὴν γένεσιν.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 212","label":"EX HIPPOCRATE, ARETAEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/212"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 215","label":"EX HIPPOCRATE, ARETAEO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/215"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}