{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 239","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/239.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Orthopnoean uerò appellant quoniam erecto duntaxat corpore facilè spiritum ducunt. decumbentes enim rangulantur. Propter extentionem igitur quae in spirando adhibetur, affectui nomen Orthopnae alidest recta spiratio inditum est. Aret. lib.i.πεὶχρον. παν, cap. 11. Πολλῶν ουσῶν δυσπνοιῶν, ἄσθμα προσαγερεύειν Ἰπποκρά της εἴωθεν ἐκείνὴν μόνὴν ἐν ἡ συμβαίνει πυκνούσαι τὴν αἰαπνοὴν καλοῦσι γοῦν οὕτω καὶ τὴν οἱ ἄνθρωποι τὸ ἀσθμαινειν ἐν δρόμοις τε καὶ γυμνασίοις συντόνοις γιγνόμενον.) οἱ δὲ μετ Ἰπποκράτην καὶ πάθος τὶ χρόνιον, ἔνιοι μὲν ἀπλῶς ὥσθμα πρασαγορεύοισιν, ἔνιοι δὲ καὶ ὀρθοπνοιαν, ὅταν αἱ ἐν πόρέτου δια παντὸς οὕτω δυσπνοῦσιν οἱ καμνοντις. Id est, Quum multae sint spirandi difficultates, solam illam Hippocrates Asthma consueuit nominare in qua contingit ualde crebrum anhelitum fieri: Cappellantque ita nunc quoque homines illam quae fit in cursibus & uehementioribus exercitiis respirationem) Hippocrate autem posteriores, & passionem aliquam pecteris diuturnam nonnulli simpliciter Asthma nominant, nonnulli Orthopnoeam, quando absque febre aegro ti iugiter habent anhelitum difficilem. Gal. Com. 6. in Aphor. Hipp. Ἀσθμα σὶ πάθος ἔπιξιν ἰσχυραν περὶ τὴν ἀναπνεν καὶ δύσπνοιαν ἐπιφέρον, μὲν τοῦ καὶ ἐνίοις ἀνακαθίζανειν καὶ ἐξανιστασθαι. Id est, Asthma est affectio quae in respiratione magnum conatum ac spirandi difficultatem inducit, ac nonnullos sedere & resurgere compellit. Gal. in Def med. CELS. Est etiam circa fauces malum quod apud Graecos aliud atque aliud nomen habet, prout se intendit. Omne in difficultate spirandi consistit: sed haec dum modica est, neque ex toto strangulat, δύσπνοια appellatur: quum uehementior est, ut spirare aeger sine sono & anhelatione non possit, ἄστθμα: quum accessit id quoque ne nisi recta ceriuae spiritus trahatur, ὀρθοπνοια.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 238","label":"238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/238"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 240","label":"240","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/240"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}