{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 368","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 368","ref":"368","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/368","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/368.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"gracilitas uerò aut pallor, aut tumor, & siquid aliud insit, ad tempus durans in corpore exoritur. Malus autem habitus, unius ingentis affe ctus species est, eique nomen tale fuit impositum. Nam homnis ad omnia bonus habitus est, & ad concoctionem aut ad distributionem sanguinis creatio, atque omnis naturae functio inde prouenit. haec conse quitur facilis spiratio, ualidae uires, floridus color: sed prima omnium sanitas. Quòd si ad imbecillitatem uitiosorum corporis humoris, quae Cacochymia à Graecis dicitur, natura conuersa fuerit, id iam malus habitus est, quem Graeci Cachezian nominant. Aret. De diut. morb. lib. I. cap. 16. Τὴν ἐῤγὴν τῶν ὑδρωπικων παθῶν καχεξίαν καλεῖν εἰθισμετα. Id est, Principia aquarum cutem sube untium, uo care nostri malum corporis habitum, Graeci καχριαν consue runt. AEg. lib. 3. cap. 47. CELS. Quam Graeci καχέξιαν appellant, ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur. Cels. lib. 3. cap. 22. Κεφαλαία. Κεφδιδιγία. Ἡν ἀλγέῃ κεφαλὴ γρδίως ἐπὶ προσκώρῳ ἀτίη, κὴν ἐπὶ πλεύνας, κεφδραλγιη καλέεται· ἦν δὲ διεθίζη χρόνῳ μακρῷ τοὰ λγημα, καὶ περιοδοισι μακρῆσι καὶ πολλης, καὶ προσπιγίγνηται μέζωτε καὶ πλεῦνον δυσαλῆ, κεφαλατὴν κικγήσκο ιον. Id est, Si caput repentè obuia quaque de causa per plures etiam dies dolorem patitur, hic affectus Cephalalga Graecè nominatur: si nullo tempore dolor infestare assueuit, & per longos frequentesque circuitus ac in dies quando uerò exacerbationes, & interualla, siue ordinata, siue inordinata. Intermittunt enim quandoque eiusmodi exacerbationes, uelut in apprehensis comitiali morbo, interceditque tempus aliquod quod omnino accusari non po test.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 365","label":"365","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/365"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 370","label":"370","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/370"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}