{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 527","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 527","ref":"527","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/527","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/527","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/527.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Quòd siquid citra huiusmodi insinuationem est nominatum, at certè differentias suas multiformes habet: ueluti ulcus, tametsi ipso nomine unitatis solutionem in carnosa parte non indicet, atque ita afflictam partem unà insinuet, at particulares eius differentiae uariè sunt nominatae, χρώνειον, τηλέφειον, καρκινος, ἔρπης, φαγέδαινα, omniaque id genus, partim ab ijs qui pri mum ea sanarunt, ut χρώνεον: partim ab ipsis qui ijsdem sunt affecti, ut τηλέφειον. καρκινος autem à similitudine ad animantem: φαγέδωνα à symptomate, similiter herpes. verùm φαγίδαινα ulcus omnino est, idque depascens, siue exe dens, siue quomodocunque appellasse libet: ἔρπης non sem per ulcus est, quotiesque cum exulceratione est, non utique seruata ueteri sede, uicinas partes depascit. sed (sicuti nomen ipsum indicat) ritu ἔρποντος θηριου! serpentis bestiae! relicte priore loco transit ad alterum. Cauum autem ulcus & sordidum & purum, & aequale, & σορκοῦν ciuus supercrescit caro haec magis proprias sortita sunt appellationes, non tamen similiter omnes: sed aequabile, à propria nimirum differentia, sicuti cauum & ὑπρόθρκουν. At cruentum, & purum, & sordidum non à proprijs differentiis, sed ab externis symptomatis sunt appellata. Ergo quum tam impar nominum impositio ueteribus fuerit, multoque etiam magis quum ἐπινυκτὶ δα & ἀκροχορδόνα pensilem uerrucam, & νυκτάλωπα dicant: primum, quòd est noctu enatum: alterum, quòd summam occu pat cutem: tertium, quòd noctu uisum aufert: aliâque eiusmodi multa faciant: nam si omnia numerem, quod ipse fu gere iussi, superuacua persequi uidear) id omni modo agendum est ei quem ueritatis studium tenet, ut ab ea quam nomina imaginationem faciunt recedens, ad ipsam rerum substantiam se conferat, atque hanc inspiciat: tum quot in uniuersum sint & morbi & symptomata, & proximae siue internae horum causae, requirat.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 526","label":"EX GALENI LIB. II. DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/526","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/526"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 528","label":"EX GALENI LIB. II. DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/528","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/528"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}