{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 538","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 538","ref":"538","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/538","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/538","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/538.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Binae aliae in temporum ossibus, squamarum in modum totis oris paulatim extenuantur, atque ita inferiora ossa superioribus leniter insidunt: Ipsis autem uetusta quidem nomina desunt, sed nuper à quibusdam Aegyptiu medicis, Graecam linguam malè doctis, imposita sunt: sincipitis suturam, σεφανιαίαν q. d. coronariam occipitis, λαμβδοι δὴ ἰλαμβδα Graecae literae sinulem, mediam uerò, βπρευ γιύουσαι coniungentem: temporum autem suturas, λεπιδαι δeis, qui d. squamarum formam habentes, appellantibus. Iidem & aliorum ossium partibus ab antiquis innommatis, nomina indidere: quae ego, ut alijs nostri seculi medicis innotescant, non praetermittenda iudicaui. Inter caluariae ossa meditullium, διπλόὴν nominant: ubi uerò nasi initium est, crebra ibi foramina, ἡθμοενὴ [cribri speciem referentia uocantur. Per ea indubiè παρκὸς [sternutamentum & μός α mucus propellitur. Nonnulli & hac parte nos in cerebrum spiritus attrahere confirmant. Proxima auribus ossa, ob firmitudinem, λιθοενῆ lapidea nomen habent. ab utroque enim latere singula ossa dura subalbidaque sunt, magnitudine caput maximi manus dicii aequantia, per quae auditoris meatus perforati sunt. Alij propendentes in occipitium eminentias, λιθοειδεῖς lapideos appellant: idque non recte. Inanes enim & cauernosi, & minimè solidi, nomini non respondent.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 137","label":"EX GALENI LIB. II. DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/137"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 539","label":"EX GALENI LIB. II. DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/539","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/539"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}