{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 544","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 544","ref":"544","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/544","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/544","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/544.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Clitarchus exteriores dorsi musculos, ψρας, & νεθρομώτορας, ο ἀλώπεκας appellari falso opinatur. Genitale autem mulieris membrum, μάτρα, & ὑστερα luterus, uuluaque uocatur. Hippocrates & δελφὴν & γονὴν Igenituram dicit. Eius sursum uersus utrinque processus, κερᾶναι & πλεκταιαι] cirri] sunt ipsum exterius sustinentia uasa: medium atque supremum, πυθμὴν fundum est: quae utrinque sunt, oμει shumeri. Eius extre mitas αὐχεατυικτ atque τρ ἄχολος (collum. colli os, primus meatus: Hippocrates ἀμφίδιον, à similitudine rotundi ferri quo praefiguntur aratra, uocat. Dem de cauum quod sequitur multis appellationibus exprimitur. muliebris enim sinus dicitur, muliebres loci, uterus, ac uulua. Sed totum genitale cum exterioribus, αἰδοῖον! pudendum, obscoeniorique uocabulo, cumus. At circa testes tunicae sunt ῥυθροειδὴς una, δαρτος altera nominatur. neruus quoque cum arteria concauus ad testem peruenit, qui κρομαστηρ (qui. d. suspensor! uocatur. uenulae pariter ad testes, unde nutriuntur: haeque testium altrices nominantur. Aliarum quoque uenarum nomina (ut semel dicam) haec sunt: si gracilem tunicam habent, sanguinemque complentur, φλέβεςuenae sunt. omnes uerò magnae uenae καMailuentres appellantur. Postea inter medicos usus obtinuit, ut ea uena quae à iecore in renes propagines mutit, κoλη caua diceretur. In ea Praxagoras initium esse febrium affirmauit: solamque eam κοιλὴν] cauam ipse nominauit: caeterùm alii & eam quae sursum in cor per transuersum discrimen euadit. Alii & hanc & priorem unico uocabulo, ὑπατττι]q. d. iecorariam: à liene exeuntem, σπληrinνq. d. lienariam uocitant. Caeterùm non quemadmodum in iecore, ita & in liene sursum uersus deorsumque in sinistra parte discurrens ulla uena reperitur.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 543","label":"EX GALENI LIB. II. DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/543","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/543"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 545","label":"EX GALENI LIB. II. DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/545","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/545"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}