{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 552","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 552","ref":"552","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/552","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/552","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/552.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"vbi hic desinit, & cum summa manis articulum facit, καρπὸς brachale dicitur: succedens huic pars, μετακαρπίον! quasi dicas postbrachiale. Inde κόνδυλοι (nodi] à quibus digiti incipiunt. Digitorum maximus, αὐτιγέρ pollex est: sic dictus, quòd toti summae manui cooperans aequepoleat. sonat enim αἰτχερ quasi dicas manus uicem gerem.) Post hunc λιχανος, nomen ab usu, ut apparet, sortuus. Latini autem indicem nominant. Dem μέσος! medius. Hunc παράμεσας medio proximus! sequitur, medicis (uel medicinalibus ministeriis, si legatur, ἰατρικοῖς dicatus, atque ab iis nomen sortius. Postremus, μικρὸς paruus dicitur, quòd omnibus sit inferior. Itaque à brachiali, ἄκρα χὴρ [summa manus dicitur: quae quum supina est, id quod iuxta pollicem assurgit, Srapluola nominatur: hic pars opposita, πυθεναρι subuolas uocatur. Verùm unde digui procedunt, στος γέροσὶ pectus manus! est: quod medium horum omnium est, κοῖλον χερὸς concauum manus dicitur. Suprà uerò, ton ea pars quae à collonio ad ilia usque ex anteriore parte protenditur, θώρας appellatur. Huius pars quae sub clauiculis utrinque & manibus habetur, πλευραὶ] costae! sunt: à quibus & πλευρὸν! latus utrunque appellatur. In harum medio, suθοc pectus Huius rursus medium usque ad cartilaginem, sub qua στόμα κοιλίας (uentriculi os) delicescit, σιρνον uocatur. Idem locus etiam extrinsecus ita appellatur. Hinc ἐπιγάστοιον abdomen oritur. Quae sub uentriculi ore ad partem exte riorem apparent, ὑποχόνδρια! subcartilagia nominamus: quoniam secundum rectitudinem sub cartilagine ueluti post ipsam habentur. Sunt autem musculi, qui expansi, membranae praetenui ueluti arantae, quae περιτοιαιος dicitur, subiacent: extrinsecus uerò cute conteguntur.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 551","label":"551","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/551"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 555","label":"555","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/555","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/555"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}