{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 555-2","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 555-2","ref":"555-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/555-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/555-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/555-2.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":132,"text":"DE EXTERIORIBVS CORPORIS humani partibus. 4 Νατομὴ abusiuè quidem uocatur exteriorum etiam corporis partium & particularum enarratio uniuscu tusque naturalem situm, ordinem & usum, quem animan ti praebent, ac propriam cuiusque appellationem commemo rans: (de quibus iam uerba fecimus) sed proprie ἀνατομὴ est interiorum patefactio, quae fit uerbis. Non enim est ana tome, oculis eas ostensas esse, sed cuiusque notitiam uerbis percepisse, & naturales actiones quomodo per ipsas obean cur, didicisse: praeterea quam inuicem communionem uiscera altaeque corporis partes per uenas habeant, & arterias & neruos, per quae & conspiratio & confluxio omnium & omnia fiunt. ergra. Σγκεραλον itaque cerebrum ex nullo eorum principalium uasorum quae praediximus, compositum esse putat Erasistratus, eoque nutrimenti παριγγυμαὶ affusio ipsi esse uidetur. Est autem corpus simplex, atque ob id, omnium quae humano continentur corpore, & praecipuum & princeps. Quapropter Plato & Hippocrates aninu principatum in eo constituunt.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 554","label":"554","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/554","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/554"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 556","label":"DE EXTERIORIBVS CORPORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/556","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/556"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}