{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dictionarium medicum 558","citation":"Henri Estienne, Dictionarium medicum 558","ref":"558","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/558","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/558","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/558.md","author":{"name":"Henri Estienne","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne"},"work":{"title":"Dictionarium medicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Ad huius ra dicem ἐπιγλωττις exigua lingua inhaeret, quae, quum deglutimus, recurrens, arteriam olaudit, nequid ex solidis aut liquidis in ipsam delabatur. Guius rei quoque causa αὐτὰ δὲς tonsillae numero quatuor creatae sunt: duae ad linguae radicem, utrinque conspicuae: duae his proximae, penitiores. Nominantur eaedem etiam παρισθμια, quoniam locus ad quem sitae sunt, σθμὼ (praesertim quum per inflammationem intumuerunt, eoque transitum hunc arctum nimis reddunt figura respondent. Porro quum duabus animal materijs gubernetur, alimento & spiritu, ad hunc percipiendum nares, os, gurgulio, fauces, aspera arteria, & pulmo, partes sunt aptissimae. Nares quidem sanè & o respirationi seruiunt: curgilio, nefrigidus in fauces aer cu mulatim irrumpat: aspera arteria, ut eundem in pulmones deducat, quorum in pectore sedes est. Per hos & omnis fit respiratio, subittentes quidem se ut spiritus ematatur, attollentes uerò ut idem recipiatur. Quare actione similitudinem quandam cum fabrorum folibus habere uidentur: figuram uerò ungulae bubulae seruant. Porro ex spiritu in pulmone elaborato quicquid maximè necessarium est, ad sinistrum cordis uentriculum defertur: quicquid mutile est, illac qua inspiratum fuit efflatur. Nutrimenti ua sa ad excipiendum, & instrumenta ad elaborationem institum, haec sunt, Os, dentes, stomachus, uentriculus, ieiunum & tenuia intestina. Os quidem & dentes cibum extenuant mo luntque, stomachus appetit & deglutit, & exporrectus est in asperam arteriam, ad septum usque transuersu porrigitur. uentriculus autem ] γαστὴρ communis est ad concoctionem. Hic incipit uelut à media cartilagine, ubi σομα κοιλίας situm dicitur.","prev":{"citation":"Dictionarium medicum 557","label":"DE EXTERIORIBVS CORPORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/557","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/557"},"next":{"citation":"Dictionarium medicum 559","label":"DE EXTERIORIBVS CORPORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/559","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/559"},"credit":{"text":"Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum","quality":"ocr"}}